Püspöki körlevelek 1919 (Szombathely, 1920)
O 1 — o 1 — f' sacro presbyteratus ordine et ex affinitate in linea recta, consummato matrimonio, dispensare proprios subditos ubique commorantes et omnes in proprio territorio actu degentes, remoto scandalo et, si dispensatio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione, praestitis consuetis cautionibus. Can. 1044. In eisdem rerum adjunctis de quibus in Can. 1043 et solum pro casibus in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit, eadem dispensandi facultate pollet tum parochus, tum sacerdos qui matrimonio, ad normam Can. 1098. n. 2. assistit, tum confessarius, sed hic pro foro interno in actu sacramentalis confessionis tantum. Can. 1045. §. 1. Possunt Ordinarii ' locorum, sub clausulis in fine Can. 1043. statutis, dispensationem concedere super omnibus impedimentis de quibus in cit. can. 1043. quoties impedimentum detegatur, cum jam omnia sunt parata ad nuptias, nec matrimonium, sine probabili gravis mali periculo, differi possit usquedum a Sancta Sede dispensatio obtineatur. §. 2. Haec facultas valeat quoque pro convalidatione matrimonii jam contracti, si idem periculum sit in mora, nec tempus suppetat recurrendi ad Sanctam Sedem. §. 3. In iisdem rerum adjunctis, eadem facultate gaudeant omnes de quibus in Can. 1044. sed solum pro casibus occultis, in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit, vel nonnisi cum periculo violationis secreti. Can. 1046 Parochus aut sacerdos de quo in Can. 1044, de concessa dispensatione pro foro externo Ordinarium loci statim certiorem faciat; eaque adnotetur in libro matrimoniorum. Nunziatura Apostolica. No. 17008. Vienna die 25. Junii 1919. Oggetto. Eminen tissime Domine, In canone 1045 §. 1. facultas conceditur Ordinariis ut dispensationem concedere possint supra omnibus impedimentis matrimonialibus de quibus in Can. 1043, quoties impedimentum detegatur, cum jam omnia sint ad nuptias parata, et §. 3. eadem facultas conceditur etiam parochis »sed solum in casibus occultis, in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit.« Attentis vero praesentibus, in quibus Hungária versatur circumstantiis, cum saepissime contingat ut parochi, nec via postali nec ope telegrammatis Ordinarios adire jam valeant ad dispensationem impetrandam, et ex alia parte sponsi matrimonium urgeant, interrogavit Illmus et Revmus Episcopus Albaregalensis quid faciendum in casu, proposuitque ut, talibus in adjunctis, eadem facultate gauderent parochi, qua et ipsi Ordinarii. Haec ulla interposita mora Beatissimo Patri referre meum esse duxi; Qui Smus Pontifex, praedicto incommodo obvenire desiderans, parochis Dioecesium Hungáriáé, in casibus in quibus cum Ordinariis propriis communicare non valent, eandem facultatem quae in Can, 1045 §. 1. episcopis datur ad annum concedere dignatus est. Quae dum Eminentiae Tuae Reverendissimae referre propero Eamdem enixe rogare audeo ut de hac Pontificia dispositione omnes Hungáriáé Ordinarios, quibuscum ego communicare non possum, meliorf quo fieri poterit modo edocere non dedignetur. Interea Sscram deosculans Purpuram, summa cum reverentia permaneo. Eminentiae Tuae Reverendissimae Addictus f Theodorus Archpus Trapezunt. m. p. Nuntius Apostolicus. Most, amikor börtönömből kikerültem és szeretett egyházmegyém kormányzását újból átvehettem, olvasom az egyházmegyei tanítóegyesület elnökének folyó évi április hó 7 én kelt fölterjesztését, amelyben bejelenti, hogy a tanítóegyesület tagjait a tanitók 3354 sz. Egyházmegyéi tanítóegyesület megszűnése.