Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
Ad. R P. Caesarem Pedrini, e Congregatione Servorum Charitatis, sodalitii »A transitu S. Ioseph« Moderatorem : Sodalitium Commendans cui ipse B. P. piissime adhaeret, Sacerdotes sodales missam pro morientibus celebraturos ditat Privilegiis. Dum acerbae lacrimae super miserias afflictae humanitatis, magis magisque in dies ingravescentes, profluunt ex oculis Nostris nullum Nobis maius solacium esse potest, quam si studuerimus dolores cruciatusque pro viribus lenire, qui propter dirum hoc perpetuumque bellum, tam magna in orbis terrarum parte singulis fere horis multiplicantur. Apostolica vero caritas Nostra eos tantummodo filios amplecti nequit, qui in hac lacrimarum valle peregrinantur: alii sunt enim, eique plurimi filii Nobis dilecti, aeternitatis limen iam proxime ingressuri, quorum flebilis vox aures contingit animumque Nostrum, precum opem exorans, ut feliciter ipsi transeant ad vitam sempiternam. Nos autem magna consolatione afficimur quotiescumque consideramus piam Sodalitatem »a S. Iosephi Tansitu« ad spiritale auxilium morientibus ferendum fuisse institutam, quae brevi tempore adolevit et diffusa est non secus atque sacrorum holocaustorum piarumque precum pro iis, qui animam agunt, aucta necessitas expostulabat. Neque tamen abstinere possumus, quin id etiam manifestemus, magnam nempe laetitiam Nobis esse partem ex allato pio proposito ea omnia reddendi validiora, quae in Sodalitate communiter fiunt, rogatis sacerdotibus ut aliquot Missas in őrben, suam cuiusque, vicem celebrare velint pro illis qui intra diem in articulo mortis fuerint constituti. Iam vero cum Romanus Pontifex sit omnium sacerdotum princeps, ita cupimus inceptum hoc merita exornare laude piumque propositum fovere, omnibus exemplo praeeuntes et promittentes Nos Ipsos in hunc caritatis finem primo quoque die uniuscuiusque mensis, vel, si primus festus fuerit, altera die, Sacrum esse facturos. Quo vero magis ad praeclaram hanc rem presbiteri incitentur, sacerdotibus illis qui nonnullas Missas quotannis pro morientibus celebraturi sunt, facultatem facimus benedicendi extra Urbem, et ad formam Ritualis, coronas, crucifixos, numismata, parva simulacra et alia eiusdem generis ad religionem pertinentia, eisdemque applicandi Indulgentias apostolicas; facultatem applicandi coronis indulgentias Dominicanorum et Crucigerorum ; facultatem applicandi et imponendi, per unam formulam, Scapularia SS. Trinitatis, Passionis, Mariae Perdolentis, Mariae Immaculatae, M. de Carmelo, Cingulum S. Iosephi, et facultatem Altaris privilegiati quoties Missam pro morientibus celebrabunt. Praeterea iisdem sacerdotibus plenariam indulgentiam in articulo mortis concedimus, nec non in solemnioribus festis Domini Nostri, B. Virginis, Desponsationis, Transitus et Patrocinii S. Iosephi, in festo S. Michaelis et diebus quibus sacerdotio laucti fuerunt. Demum Piae Sodalitati, per interessionem caelestis eiusdem Patroni, divinorum munerum copiam enixe deprecantes, tibi, dilecte fili, et omnibus qui sanctae huic Unioni nomen dederunt, apostolicam benedictionem propenso animo impertimus. Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis iunii MCMXVII. Nr. 4861. Sacerdotes missam pro morientibus celebraturi privilegiis ditantur. * Hodiernus Episcopus Herbipolen. Apostolicae Sedi sequentia dubia, pro opportuna declaratione, humillime exposuit nimirum. Iuxta Canonem 1108 Codicis Iur. Can. Ordinarii locorum benedictionem nuptialem permittere possunt, ex iusta causa, etiam tempore Adventus usque ad Nativitatem Domini inclusive, et a Feria IV Cinerum usque ad Dominicam Paschatis, salvis egibus liturgicis. Hinc quaeritur: Nr. 4862. De missa votiva vel commemoratione pro sponsis.