Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
61 — actum fuerit de iusta causa dispensationis priorum sponsalium et de damnorum reparatione, si qua debeatur? (Can. 1017, § 3). Resp.: Negative, seu non amplius admitti actionem de iusta causa dissolutionis sponsalium: actionem vero reparationis damnorum non suspendere matrimonii celebrationem. 2. Utrum actio reparationis damnorum, de qua in can. 1017, § 3, pertineat ad forum ecclesiasticum, an ad civile. Resp.: Actionem reparationis damnorum, de qua in can. 1017, § 3, esse mixti fori. 3. Si sponsa vel sponsus inveniantur ignari doctrinae christianae, eritne locus eos respuendi a matrimonio, vel differendi matrimonium usque ad instructionem ? (Can. 1020, § 2). Resp.: Parochus servet praescriptum canonis 1020, § 2; et dum ea peragit quae Codex peragenda praescribit, sponsos ignorantes sedulo edoceat prima saltem doctrinae christinae elementa: quodsi renuant non est locus eos respuendi a matrimonio ad normam canonis 1066. 4. Si pars post adeptam pubertatem plusquam per sex menses commorata fuerit in longissimis et dissitis oris, a quibus ut habeatur regularis attestatio libertatis status longius tempus requiritur, cum tamen urgeat celebratio matrimonii, suflicitne in casu ad certiorandam libertatem status iuramentum partis cum testimonio duarum, vel si non possint haberi duo, saltem unius, qui secum commorati fuerint illis in regionibus? (Can. 1023. § 2). Resp.: Rem remitti prudenti iudicio Ordinarii, qui alias probationes, non exluso iuramento suppletorio, praescribere potest ad normam canonis 1023. § 2. 5. Quid si copula illicita et occulta praecesserit nativitatem nubendae, de qua dubitari possit an sit filia vel soror alterius partis? (Can. 97, § 1, 1076. etc.). Resp.: Provisum per can. 1076, § 3. 6. Vis novi Codicis estne retroactiva in his, quae modificantur circa sponsalia et impedimenta tum impedientia quam dirimentia matrimonium, ita ut quodlibet ius acquisitum vigore sponsalium validorum, nullimode possit reclamari, nisi in quantum novus Codex concedit, et contracta impedimenta modificata a novo Codice, nulla dispensatione indigeant? (Can. 4, 10). Resp.: Codici, etiam quoad sponsalia et impedimenta, non esse vim retroactivam: sponsalia autem et matrimonia regi iure vigenti quando contracta sunt vel contrahentur, salvo tamen, quoad actionem ex sponsalibus, canone 1017, § 3. 7. Quid dicendum de matrimoniis, si quae nulla sint ex capite impedimentorum a novo Codice abrogatorum, fiuntne matrimonia illa valida ipsa promulgatione novi Codicis, vel etiam post dictam promulgationem indigent dispensatione, sanatione, etc.? (Can. 4 10) Resp.: Negative ad primam partem, affiirmative ad secundam. 8. Utrum cognatio spiritualis ante diem Pentecostes anni 1918 contracta ultra terminos nunc a novo Codice defiinitos in can. 768, a praefata Pentecostes die ipso facto cesset quoad omnes effectus, an tantum desinat esse impedimentum ad matrimonium (Can. 768, 1079.) Resp.: Negative ad primam partem; affirmative ad secundam.