Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)

V. An laudato Decreto abrogata fuerint etiam Indulta, quibus confessariis aliisve concessa est facultas impeditis commutandi preces iniunctas in alia pia opera? VI. An eodem Decreto abolitae sint etiam illae concessiones, quibus permitti­tur. in stationibus singulis rite visitandis, ut multitudo populi fidelis in suo loco con­sistat, ibique pro qualibet statione assurgat tantum et genuflectat? Et Sacra Poenitentiaria respondendum censuit: Ad L Negative Ad II. Affirmative. Ad III. Affirmative ad utramque partem. Ad IV- Affirmative ad primam partem; Negative ad secundani. Ad V. Negative, dummodo usus crucifixi benedicti non omittatur, et aliqua saltem addatur pia Passionis Dominicae memoria. Ad VI. Negative, si agatur de publico exercitio in ecclesia, quod a multitudine fidelium in communi peragatur Quae responsa, in audientia diei 7 decembris vertentis anni ab infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori relata, SSmus D. N. Benedictus div. Prov. Pp XV: adprobare rataque habere, contrariis quibuscumque non obstantibiis, dignatus est, ac publici iuris fieri mandavit Datum Romae in S. Poenitentiaria, die 14. decembris 1917. Guilelmus M. Card Van Ros'sum, Poén. Maior. L. t S- F. Borgongini — Duca, S. P. Secretariats. Juxta textum authenticum, qui in Ritualis Romani editione nova typica con­tinetur, in litaniis Ssrni Nominis Jesu post obsecrationem: ,,Per ascensionem tuam” immediate ab omnibus adiiciatur oportet altera: ,,Per sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam, libera nos Jesu“. 1 A legméltóságosabb Oltáriszentség szerzése által, ments meg minket, Jézus. 2. Durch deine Einsetzung des allerheiligsten Altarsakramentes, erlöse uns, o Jesu! Nr. 3771 In litaniis SS. Nominis Jesu nova obse­cratio ad­­danda. „Evulgato Decreto Sacrorum Rituum Congregationis, diei 23 decembris 1914. de collecta imperata ab Ordinario pro re gravi, nuper in Dioecesi Laudensi quaedam dubia exorta, ab hodierno ipsius Dioecesis caeremoniarum magistro, de mandato sui Rmi Episcopi, eidem Sacrae Congregationi, pro opportuna solutione, proposita sunt; nempe; I. An in festis duplicibus I. et 11. classis, Collecta pro re gravi dicenda sit sub unica conclusione cum Missae Oratione? II. An in Missa concessa de Sacratissimo Corde Jesu, prima sexta feria cuius­vis mensis, in qua Missa dicitur unica Oratio, recitanda sit Collecta imperata pro re gravi? Et quatenus affirmative, an etiam sub unica conclusione? Ill An quoties in Missa diei facienda sit aliqua commemoratio, Collecta pro re gravi adiungi debeat Orationi Missae sub unica conclusione; an potius dicenda sit post ultimam commemorationem? Et Sacra eadem Congregatio, exquisito specialis Commissionis suffragio, pro­positis dubiis ita rescribendum censuit: Nr. 3772 De collecta tmperala »pro re gravi.»

Next

/
Thumbnails
Contents