Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)

II. Chorus epporum Hungáriáé e conventu suo mense Novembris anno elapso Bu dapestini celebrato, devotissimas ad Beatissimum Patrem dedit litteras, in quibus prae­ter filialis amoris et adhaesionis manifestationem gratias agit Augustissimo Pontifici pro omnibus iis, quae anno ad finem lapso in ecclesiae sanctae utilitatem prudentissime egerat. Sanctissimus Dominus clementissime suscipere dignatus est devotissimas nostras litteras, prout patet e paterno responso hisce omni cum reverentia publicato. Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presbyt. Card. Csernoch, Archiepiscopo Strigoniensi et Venerabilibus Fratribus ceteris Archiepiscopis et Episcopis Hungáriáé Benedictus PP. XV. Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem Tanta Nos mole curarum et sollicitudinum oppressos, quantam non possemus sine praesentissima Dei ope sustinere, aliquo nuper solatio affecerunt eae litterae, quas in auspicando Budapestinensi conventu communiter ad Nos misistis. Ex iis enim plane eminebat animus vester, studii pietatisque plenus erga hanc Apostolicam Sedem, gratissimusque in Nos ob ea quae anno vertente in Ecclesiae sanctae utilitatem ipsius­­que societatis humanae salutem egissemus. Atque ad Juris Canonici Codicem quod attinet, immortale opus prudentiae instantiaeque debitum inclyti decessoris Nostri, quem quidem promulgare felicitate quadam Nobis contigit, eum Episcopis praecipue volumus commendatum et traditum, ut vere valeat ad ecclesiasticae disciplinae nervos roborandos : in quo vestram certe diligentiam non desideraturi sumus. Item de praedi­catione divini verbi vobis maximae curae futurum confidimus, ut ea in vestris dioe­cesibus adducantur ad effectum quae praescripsimus. Vestram vero praesertim am­plectimur luculentam significationem gratae voluntatis, quod rectoribus populorum inter se dimicantium auctores nuper fuimus reconciliandae pacis ; eo magis quia docu­mentum illud paternae caritatis quod apostoliéi officii conscientia, quod communium aerumnarum miseratio, quod iustitiae et aequitatis non minus quam publicae tran­quillitatis amor Nobis suaserat, a quibusdam praeiudicatarum opinionum hominibus, indignas in suspiciones vocari vidimus. Ita, improbissimarum sectarum opera, conci tatur quotidie magis adversus Clerum multitudinum caeca temeritas, ut iam possimus eam Apostoli usurpare vocem : maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus. Verumtamen Nostras muneris partes tueri constanter, divino freti auxilio, perseverabimus. Interim ne cessemus humili prece ac supplici obsecrare Deum ut »quam mundus dare non potest pacem« ipse tandem misericors largiatur. Auspicem coelestium bonorum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, vestroque clero ac populo apostolicam be­nedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die III. m. Decembris MCMXVII, Pontificatus Nostri anno quarto. Nr. 508 Litterae Beatissimi Patris ad eppos Hung, 1 t L 1 BENEDICTUS PP. XV. m. p.

Next

/
Thumbnails
Contents