Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)
78 — propriis impertiri, vel subditis etiam propriis sed honoris titulo aut in aestimationis signum. 18. Servata pro regularibus et religiosis exemptis, eorum Ordinariis facultate deputandi subditos quos secundum regulas et constitutiones Ordinis noverint dignos et idoneos, conformiter tamen semper ad praescriptiones Codicis, can. 1338. ad praedicandum intra septa domus religiosae vel monasterii; si tamen destinare aliquem vo luerint ad conciones habendas in publicis ecclesiis, non exclusis Ordinis propriis, tenen tur illum coram dioecesano loci Ordinario sistere ad axamen subeundum iuxta superius disposita articulis 13., 14., 15. CAPUT III. QUID IN SACRA PRAEDICATIONE SERVANDUM SIT VEL VITANDUM. 19. Quoniam sancta sancte tractanda sunt, nemo praedicationem suscipiat, quin digne ac proxime se praeparaverit studio simul et oratione. 20. Argumenta concionum sint essentialiter sacra (Cod. can. 1347.) Quod s concionator alia argumenta tractare voluerit non stricte sacra, semper tamen domui Dei convenientia, facultatem a loci Ordinario petere et obtinere debebit ; qui quidem Ordinarius eam numquam concedet, nisi re mature considerata eisque necessitate perspecta. Concionatoribus tamen omnibus de re politica in ecclesiis agere omnino et absolute sit vetitum. 21. Elogia funebria nemini recitare fas esto nisi praeiio et explicito consensu Ordinarii, qui quidem, antequam consensum praebeat, poterit etiam exigere, ut sibi manuscriptum exhibeatur. 22. Concionator prae oculis semper habeat et in praxim deducat quae s. Hieroi nymus Nepotiano commendabat: Divinas Scripturas saepius lege: imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur . . . Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit. Studio autem Scripturarum sacrarum iungatur studium Patrum ac Doctorum Ecclesiae. 23. Citationes ac testimonia scriptorum aut auctorum prophanorum sobrietate summa adhibeantur, multoque magis dicta haereticorum, apostatarum et infiidelium : nunquam vero personarum viventium auctoritates proferantur. Fides et Christiana morum honestas non his egent adsertoribus ac defensoribus. 24. Concionator ne plausus auditorum aucupetur, sed quaeret unice animarum salutem et commendationem a Deo atque Ecelesia. Docente t° in eclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lucrymae auditorum laudes tuae sint. (Hieron, ad Nepotian.) 25. Usus, qui alicubi invaluit, ephemerides vel plagulas typis impressas adhibendi tum ad auditores aucupandos ante praedicationem, tum post praedicationem ad concionatoris meritum extollendum, reprobandus omnino est et damnandus, quovis id praetextu boni fiat. Curent Ordinarii, quantum poterint, ut ne id usuveniat 26. Quoad actionem in concionando nil melius praescribi potest quam quod S. Hieronymus Nepotianum admonebat: Nolo te declamatorem et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum et sacramentorum Dei erudissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est.. . Nihil tam facile quam vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate decipere, quae quidquid non intelligit, plus miratur. 27. Quamobrem concionator tam in ratiocinatione quam in linguae usu sese