Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

— 74 — esse instituit : Ecce enim orat.1) Etenim non copiose dicendo nec subtiliter disserendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum : qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum tinniens.*) Id quo iit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad salutem, divina est gratia: Deus incrementum dedit.3) Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetratur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicatione operam curamque consumit, cum co­ram Deo nec sibi nec audientibus quidquam proficiat. Itaque, paucis concludentes quae hactenus diximus, his Petri Damiani verbis utamur : >Praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quisqiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urbanitas accurata sermonum ... Necesse est ut sacerdos, qui praedica, tionis officio fungitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat : instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore claritatis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit.«4) Sed, ut ad Paulum redeamus, si quaerimus quibus de rebus consuevisset prae­dicando agere, ipse sic omnia complectitur : Non enim indicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.5) Efficere ut Iesum Christum homines magis magisque cognoscerent et quidem cognitione quae ad vivendum, non modo ad credendum, pertineret, hoc est quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit- Itaque Christi dogmata et praecepta omnia vel severiora sic tradebat ut nihil nec re ticeret nec molliret, de humilitate, de abnegatione sui, de castitate, de rerum humana­rum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntiabat : inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse; omnes, ut e vivis excesserint, tremendum manere iudicium ; cum Deo non licere tran­sigi ; aut vitam aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupidita­tibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Neque enim Praedicator veritatis umquam putavit abstinendum ab huiusmodi argumentis propterea quia, ob corruptionem temporum nimis dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quadem Christianae doc­trinae capita, ne fastidio sint audientibus, non audent attingere. Num medicus quis­quam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab utilibus abhorreat ? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat ? Non in per­suasibilibus humanae sapientiae verbis.*) Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc omnibus esse exploratissimum, cum videmus non paucos e sacris concionatoribus ita dicere ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiae, theologiae sacrae argumenta prae­termittant ; nihil fere nisi rationem loquantur. Perperam profecto : neque enim in or­dine supernaturali humanis tantum adminiculis quidquam proficitur. — At illud oppo' nitur : praedicatori qui quae divinitus revelata sunt, urgeat, non haberi fidem. — Itane vero ? Sit sane apud acatholicos : quamquam cum Graeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat.7) Quod si ‘) Act. 9. 11. ’) I. Cor. 13, 1. *) Ibid. 3, 6. *) Epp. lib. I. Ep. ad Cinthium. 6) I. Cor. 2, 2. “) Ibid. 2, 4. \ I. Cor. 1, 22, 23.

Next

/
Thumbnails
Contents