Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

— 72 gratia Christus de caelo descenderit: aperte enim declaravit: Ego ad hoc veni in mun­dum, ut testimonium perhibeam veritati. Ego veni, ut vitam habeant.l) Utrumque igitur persequantur oportet qui sacrae praedicationi dant operam, id est, ut traditae a Deo veritatis diffundant lumen et ut in iis qui audiunt, supernatura­­lem excitent alantque vitam; brevi, ut animarum quaerendo salutem, Dei promoveant gloriam. Quare, sicut perperam appelletur medicus, qui medicinam non faciat, vel ali­cuius artis doctor qui eam non doceat artem, sic qui praedicando non curat ad ple­niorem Dei cognitionem et ad aeternae salutis viam homines adducere, eum declama­torem vaniloquum appellari licet, praedicatorem evangelicum non licet. Atque utinam huismodi declamatores nulli sint! Quid vero est quo ducuntur maxime? Alii quidem inanis gloriae cupiditate: cui scilicet ut satisfaciant: »Student magis alta quam apta dicere, facientes apud infirmas intelligentias miraculum sui, non ipsorum salutem ope­rantes. Erubescunt humilia et plana dicere, ne sola haec scisse videantur . . . Erube­scunt lactare parvulos.«2) Cumque Iesus Dominus ex humilitate auditorum ostenderet se eum esse qui exspectabatur: Pauperes eoangelizantur,3) quid non moliuntur isti, ut ex urbium celebrirate atque ex primariorum dignitate templorum commendationem suis sermonibus acquirant? Quoniam autem in rebus a Deo revelatis quaedam sunt quibus corruptae humanae naturae perterreatur infirmitas, quaeque ob eam causam accomo­­datae non sunt ad evocandam multitudinem, ab iis caute se abstinent eaque tractant in quibus, si loci rationem excipias, nihil est sacrum. Ac non raro contingit ut in media pertractatione rerum aeternarum labantur ad politica, praesertim si quid eius generis animos audentium vehementer teneat occupatos. Omnimo unum hoc iis esse studium videtur, placere audientibus eiusque morem gerere quos Paulus prurientes auri­bus1) dicit. Hinc ille gestus uon sedatus et gravis, sed qualis in scaena aut in concione populari solet agi; hinc illae vocis vel remissiones molliores, vel contentiones tragicae; hinc illud orationis genus proprium ephemeridum; hinc sententiarum illa copia ab im­piorum et acatholicorum petita scriptis, non a divinis Litteris, non a Sanctis Patribus; hinc denique illa et, quae ab eorum plerisque usurpatur volubilitas tanta verborum, qua obtundant quidem aures et admirationem moveant audientibus, sed nihil his boni afferant quod domum reportent. Iam vero mirum quantum praedicatores isti opinione falluntur. Habeant licet quem tanto cum labore nec sine sacrilegio petunt plausum imperitorum: num pretium est operae, quando simul subeunda eis est prudentium om­nium vituperatio et, quod est maius, formidandum Christi severissimum iudicium ? Quamquam, venerabiles Fratres, unice plausus quaerere praedicando non om­nium est qui a regula normaque aberrant. Plerumque huiusmodi significationes qui captant, ideo captant, ut eas ad aliud assequendum dirigant vel minus honestum. Nam, oblivioni dantes illud Gregorii :* »Non praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo ut prae^ dicet, manducare debet«5) haud ita rari sunt qui, cum ad alia munera, quibus decen­ter alerentur; non se factos esse intelligerent, ad praedicationem se contulerunt, non ministerii sanctissimi rite exercendi, verum quaestus faciendi causa. Videmus igitur curas omnes istorum minime conversas esse ad quaerendum ubi maior sperari possit fructus animarum, sed ubi plus conficiatur praedicando lucri. Iam vero, cum ab his nihil exspectare liceat Ecclesiae, nisi damnum et dedecus, summopere vobis, venerabiles Fratres, est vigilandum, ut, si quem inveneritis praedi­qivann. 10, 10. ’)Gillibertus Ab. In Cant. Cantic.serm. XXVII. 2. ’jMatth. 11, 5. *) II. Tim. 4. 3. °) In !• Regum, lib. III.

Next

/
Thumbnails
Contents