Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

— 70 — esse, quasi tum aut plus esset docilitatis ad Evangelium aut minus contra divinam le­gem contumaciae. Omnino igitur, quod Nos apostoliéi officii conscientia admonet duorum que proxi­morum Decessorum exemplum hortatur, huc summo studio, pro rei gravitate, incum­bendum Nobis esse intelligimus, ut praedicationem divini verbi ad eam normam, ad quam Christi Domini iussu Ecclesiaeque statutis dirigenda est, ubique revocemus. Principio, venerabiles Fratres, quaeramus oportet, quas ob causas in hoc genere de via declinetur. Iam istae causae ad tres redire videntur : aut is ad praedicandum assumitur qui non debet; aut id muneris non eo exercetur consilio quo debet ; aut non eo modo quo oportet. Etenim praedicationis munus, ex Tridentinae Synodi doctrina, Episcoporum praecipuum est.1) Apostoli quidem, quorum in locum successere Episcopi, hoc maxime suarum partium esse duxerunt. Ita Paulus : Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizarc.2) Ceterorum autem Apostolorum ea fuit sententia : Non est aequum nos derelinquere verbum Bei, et ministrare mensis.3) Etsi autem proprium id est Episcopo­rum, tamen, quoniam variis distenti curis in suarum gubernatione ecclesiarum, nec semper nec usque quaque ipsi per se possunt, necesse est etiam per alios huic officio satisfaciant. Quare in hoc munere quicumque praeter Episcopos versantur, dubitandum non est quin, episcopali fungentes officio, versentur. —.Haec igitur prima lex san­ciatur, ut munus praedicationis sua sponte suscipere liceat nemini; sed ad illud exse­quendum cuivis opus sit missione legitima, quae, nisi ab Episcopo, dari non potest : Quomodo .praedicabunt, nisi mittantur ?*) Missi sunt enim Apostoli et ab Eo missi qui summus est Pastor et Episcopus animarum nostrarum ;5) missi septuaginta duo illi discipuli : ipseque Paulus, quamvis constitutus iam a Christo vas electionis ut nomen eius coram gentibus et regibus portaret,6) tum demum iniit apostolatum quum seniores. Spiritus Sancti mandato Segregate mihi Saulum in opus7) (Evangelii), obtemperantes, eum cum impositione manuum dimisissent. Id quod primis Ecclesiae temporibus per­petuo usitatum est. Omnes enim, vel qui in sacerdotum ordine eminebant, ut Origenes, et qui postea ad episcopatum evecti sunt, ut Cyrillus Hierosolymitanus, ut loannes Chrysostomus, ut Augustinus ceterique Doctores Ecclesiae veteres, sese ex sui quisque Episcopi auctoritate ad praedicandum contulerunt. Nunc vero, venerabiles Fratres, longe aliud venisse in consuetudinem videtur. Ii sacris oratoribus non ita pauci sunt in quos apte cadere illud dixeris quod queritur Dominus apud Ieremiam : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant,8) Nam cuicumque vel ex ingenii indole vel aliis quibusvis de causis ministerium verbi suscipere libuerit, facile ei patet aditus ad suggesta templorum, tamquam ad palaestram in qua quivis suo arbitratu sese exerceat. Itaque ut iam de medio tollatur tanta perversitas, vestrum est, venerabiles Fratres, providere; et quoniam de pabulo vestris gregibus praebito reddenda Deo Ecclesiaeque a vobis ratio est, ne sinite ut quis, iniussu vestro, in ovile se inferat, et oves Christi ad suum arbitrium pascat. Nemo igitur in dioecesibus vestris, nisi vocatus probatusque a vobis, iam nunc sacras conciones habeat. Hic vero summa cum vigilantia attendatis volumus quibus munus tam sanctum demandetis. Qua in re Episcopis hoc tantum, Concili Tridentini decreto, permittitur, ») Sess. XXIV. de Ref. C. IV. *) I. Cor. 1, 17. *) Act. G, 2. *) Rom. 10. 15. 6) I. Petr. 2, 25. •) Act, 9, 15 *) Ar-t. 13, 2. 8) Jerem 23, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents