Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)
— 60 — interpretari, iidem tamen magistri, ante quam dicere de aliquo instituto iuridico aggrediantur, apte exponant qui eius fuerit ortus, quae decursu temporis acciderint progressiones, mutationes ac vices, ut discipuli pleniorem iuris cognitionem assequantur. Nullo ceterum, praeter Codicem, libro alumnos uti necesse erit: quodsi doctoribus placuerit eos unum aliquem adhibere librum, id sancte retinendum, ut non eius libri ordini ordo Codicis, sed huic ille aptetur et accomodetur. Romae, ex aedibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die VII mensis augusti anni MCMXVII. Caietanus Card. Bisleti, Praefectus. L f S. Ioseph Rossino, Substitutus. Nr. 4584. De sacra unctione manus in ordinatione. R. D. S. Kyne missionarius in civitate Lugdunensi degens, Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia solvenda humiliter proposuit, nimirum : I. An per verbum palmas, de quo Pontificale Romanum, loquens de unctione manuum presbyteri, dicit: ungit totaliter palmas, intelligenda sit tantum illa pars manus quae sese extendit a brachio usque ad digitos vel comprehendi debeant etiam tres digiti qui dicuntur medius, annularis et minimus ? II. Et quatenus negative ad secundum partem, unctio in ordinatione extendine debet usque ad extremum horum trium digitorum vel restringi ad illam partem manus quae vulgo dicitur palma manus, id est quae sese extendit a brachio usque ad digitos exclusive ? III. Utrum sacerdos miles cui ablatus est index in bello, obtenta permission^ celebrandi cum medio, indigeat unctione istius digiti medii priusquam celebret ? Ratio dubitandi est quia quidam theologi dicunt unctionem non requiri eo quod tota manus in ordinatione consecrata est, sed rubrica de unctione manuum in Pontificali non loquitur de manu sed de palma. Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, respondendum censuit : Ad I. Intelligenda est pars interior manus inclusis digitis, ad mentem Rubricae et formulae Pontificalis Romani. Ad II. Provisum in I. Ad III. Negative et acquiescat. Atque ita rescripsit, die 12 januarii 1917. f A. Card. Vico. Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. Alexander Verde, Secretarius L. f. S. Nr. 4585. BEATISSIME PATER. Formabrevior pro adultorum baptismate conditionali. Emus Archiepiscopus Olomucensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, quae sequuntur oxponit: In conversione acatholicorum et schismaticorum saepius oritur dubium de validitate baptismi. Hinc necessitas eos sub conditione rebaptizandi. Quum vero ordo baptismi adultorum, quem continet Rituale romanum, aliquando gravem difficultatem praebeat tum quoad viros tum quoad mulieres, idem Emus Archiepiscopus humiliter postulat facultatem adhibendi in iis casibus ordinem baptismi Ritualis romani pro parvulis statutum ; et quatenus hoc ob grave incommodum fieri