Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

VENERABILIBUS FRATRIBUS ET DILECTIS FILIIS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE ORDINARIIS AC PRAETEREA CATHOLICARUM STUDIORUM UNIVER­SITATUM AC SEMINARIORUM DOCTORIBUS ATQUE AUDITORIBUS BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. i Providentissima Mater Ecclesia, ita a Conditore Christo constituta, ut omnibus instructa esset notis quae cuilibet perfectae societati congruunt, inde a suis primordiis, cum. Dominico obsequens mandato, docere ac regere omnes gentes incepit, aggressa est iam tum sacri ordinis virorum christianaeque plebis disciplinam datis legibus mo derari ac tueri. Procedente autem tempore, praesertim cum' se in libertatem vindicavit et pér majora in dies incrementa latius ubique est propagata, ius ferendarum legum proprium ac nativum evolvere atque explicare nunquam destitit, multiplici ac varia decretorum copia per Romanos Pontifices et Oecumenicas Synodos, pro re ac tempore, promulgata. Hisce vero legibus praeceptisque tum cleri populique Christiani consuluit regimini sapienter, tum ipsam, ut historia testatur, rei publicae utilitatem civilemque cultum mirifice provexit. Neque enim solum barbararum gentium leges curavit Ecclesia abro gandas ferosque earum mores ad humanitatem informandos, sed ipsum quoque Roma norum ius, insigne veteris sapientiae monumentum, quod »ratio scripta« est merito nuncupatum, divini luminis auxilio freta, temperavit correctumque Christiane perfecit, usque ^deo ut, instituto rectius ac passim expolito privato et publico genere vivendi, sive aetate media sive recentiore materiam legibus condendis satis amplam paraverit. Verum enimvero, quod ipse fel. rec. Decessor Noster Pius X, Motuproprio »Arduum sane«, d. XVI Kal. Apr. a MCMIV edito, sapienter advertit, temporum con­ditionibus hominumque necessitatibus, prout rerum natura fert, immutatis, ius canonicum iam suum finem haud expedite persequi omni ex parte visum est. Saeculorum enim decursu, leges quamplurimae prodierant, quarum nonnullae aut suprema Ecclesiae auctoritate abrogatae sunt aut ipsae obsoleverunt; nonullae vero aut pro conditione temporum difficiles ad exsequendum, aut communi omnium bono minus in praesenti utiles minusve opportunae evaserunt. Accedit etiam, quod leges canonicae ita numero creverant, tam disiunctae dispersaeque vagabantur, ut satis multae peritissimos ipsos, nedum vulgus, laterent. Quibus de causis, idem fel. rec. Decessor Noster, statim ac Pontificatum suscepit, secum ipse reputans quanto foret usui, ad disciplinam ecclesiasticam restituendam fir­Nr. 4582. Novus Codex iuris canonici. XII.

Next

/
Thumbnails
Contents