Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)
XVII Bár az uj egyházi törvénykönyv a maga egészében csak 1918. Pünkösdjén lép] életbe, XV. Benedek pápa Őszentsége 1917. aug. 20 án kelt legfelsőbb elhatározásával1 HHÚY életbeléptette a Codex egyes kánonjait. Ezért közlöm az erre vonatkozó pápai rendelkezést s az ennek következtében szükségessé vált intézkedéseket, melyeket kellő időben és módon a híveknek is tudomásukra kell adni. Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto Pp. XV. demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant praescripta Codicis i. e. quae sequuntur: 1° Canonis 859, §. 2 ; 2° Canonis 1108. §. 3 ; 3° Canonis 1247, §. 1 ; 4° Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254. Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; praetereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales iam nunc omnibus ac singulis fruantur privilegiis quae can 239, §. 1, 240, 600. n. 3 1189, 1401, eiusdem Codicis describuntur. Quae omnia promulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Vaticanis die 20 mensis augusti anni 1917. — P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Praescripta Codicis, de quibus supra agitur, sunt sequentia: Can. 859, §. 2 : Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum adiuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra festum sanctissimae Trinitatis. Can. 1108, §. 1: Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. §. 2 : Solemnis tantum nuptiarum benedictio vetatur a prima dominica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV. Cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. §. 3: Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant. Can. 1247, §. 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum: Omnes et singuli dies ^dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Joseph eius sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum. STr. 5735. 3e praescripis aliquorum Codicis canonum.