Püspöki körlevelek 1916 (Szombathely, 1917)
74 — Nr. 4965. S. Cong, de disciplina sacramentorum : causa matr. praesumptae mortis. Species facti. — Mulier P. N. matrimonium die 9 Iulii 1879. contraxit cum T. R. Maxima concordia viguit inter sponsos, qui, postquam in duobus locis cuiusdam amplae regionis Americae commorati sunt, se contulerunt W. in eadem regione, ubi vir T. R. in ferreis fodinis, ut faber ferrarius, addictus fuit. Anno 1890. mulieri, quae tunc oppidum M. petierat ad suos parentes invisendos, pluries vir eius scripsit, addito etiam consilio, ut aliquandiu illic remaneret, donec videlicet ipsorum filioli ad Sacram Synaxim primitus suscipiendam parati essent; locus enim W., in quo residebant, templo carebat. In postrema epistola vir uxori nuntiavit se quoque esse proxime migraturum in locum R., ut suos propinquos inviseret; verum in hunc locum — testibus iisdem propinquis — nunquam pervenit. Immo ex eo tempore (anno 1890) neque testes, neque uxor quidquam de viro audiverunt, etsi plurima in ipso perquirendo opera consumpta fuerint. Cum autem mulieri, de vita mariti iam desperanti, nova interim occasio nubendi se obtulisset, supplicem libellum Ordinario ipsa porrexit ad facultatem impetrandam secundas nuptias ineundi causa. Episcopus rem exposuit huic S, Congregationi, quae eidem rescripsit: »Ordinarius procedere non dedignetur ad normam Instructionis S. Officii Matrimonii vinculo an. 1868.« Verum, expletis investigationibus, cum Ordinarius iudicium ferre non auderet, acta processus ad hanc S. Congregationem misit. Argumenta. — In casu exposito desunt utique probationes directae, siquidem nemo comparuit, qui de viri morte tamquam testis vel ocularis vel auricularis testimonium proferre potuerit. Verum talia concurrunt adiuncta et circumstantiae, ,quae, simul collecta, maximam probabilitatem seu moralem certitudinem exhibent praesumptae mortis. Et 1. ipse disparuit anno 1890, scilicet a vigintiquinque et amplius annis, quin vel minimum de ipso resciri potuerit, etsi uxor et propinqui et Societas Fodinae Ferrariae, cui ille tamquam opifex addictus erat, nihil intentatum reliquerint ad eum reperiendum. 2. Rationabiliter praesumi nequit virum voluisse familiam deserere. Ipse enim uxorem, liberos et parentes continuo prosequebatur amore. »Felices — sic deposuit mulier in processu ecclesiastico sub iuramenti vinculo — in nostro matrimonio vivebamus. Deus tres filios nobis elargitus est, qnos maritus meus maxime diligebat.« Huius dilectionis signa indubia habentur in epistolis ab eo uxori conscriptis, in quarum postrema ipse nuntium dabat proximi sui itineris in locum R. ad suos parentes invisendos. Iamvero in praefatum locum R. — testibus iisdem propinquis — nunquam pervenit; neque de viro deinceps quidquam auditum est. Ad excludendam insuper hypothesim desertionis familiae maxime confert factum, in actis relatum, quod scilicet vir, minime dives, domum suam in loco W. deseruit supellectilibus instructam, quin inde secum quidquam abduxerit. Hoc satis aperte manifestat eiusdem voluntatem eo redeundi cum uxore et filiis. 3. Animadverti insuper debent pericula, quae in illis Americae regionibus viro impendebant, dum iter peragebat. Ex actis enim processus apparet ad petendum locum R., in quo viri parentes exstabant, ipsum transfretare debuisse magnum lacum. Nil ergo mirum si praedictus faber ferrarius, affectus in brachio aliqua infirmitate, deditus vino et liquorum potionibus, uti testes referunt, in ipso itinere aliquo infortunio perierit. 4. Nec defuerunt in illis regionibus tum privatae tum publicae inquisitiones ad