Püspöki körlevelek 1916 (Szombathely, 1917)

61 — loco ipsorum visitent ecclesiam seu capellam in qua sedes Sodalitii est constituta, quamvis haec ecclesia seu capella ad Tertium Ordinem proprie non pertineat? Et, si affirmative III. An vi indultáé communicationis, Tertiarii lucrari valeant Indulgentiam ple nariam concessam visitantibus ecclesias primi Ordinis in Commemoratione omnium Fratrum defunctorum, tum in die quo eadem Commemoratio celebratur apud Familiam sub cuius obedientia vivunt, tum etiam in die quo apud alias Familias celebratur, idest pluries per annum? IV. Utrum Indulta pro consequendis Indulgentiis favore Tertiariorum infirmorum, impeditorum, etc., de quibus agitur cap. V. Summarii approbati a Sacra Congregatione Indulgentiarum die 11. Septembris 1901, respiciant dumtaxat Indulgentias Tertio Ordini Saeculari directe concessas, an etiam communicatas ex primo, secundo ac tertio Ordine Regulari? V. An haec communicatio a Pio X. indulta valeat tam pro Indulgentiis ad ea usque tempora concessis, quam pro illis quae in posterum Ordini Franciscali conce­dentur? Et Emmi Domini Cardinales Generales Inquisitores, feria IV., die 7. Iunii 1916. in ordinario coetu coadunati, respondendum censuerunt: Ad I. et II. Affirmative. Ad III. Negative, sed semel tantum in anno. Ad IV. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad V. Affirmative. Facta autem, feria V. subsequenti, die 8, iisdem mense et anno, relatione Ssmo D. N. D. Benedicto div. prov. Papae XV., per R. P. D. Adsessorem, Sanctitas Sua sententiam Emmorum Patrum benigne ratam habuit et confirmavit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — L. f S. — R. Card. Merry del Val, Secretariüs. f Bonatus, Archiep. Ephesin., Adsessor. A S. Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutio expostulata est: I. An Missa Votiva Sacratissimi Cordis Iesu, a Leone Papa XÍII. concessa pro qualibet Feria Sexta, quae prima in unoquoque mense occurrit prohibita sit in omnibus Festis Domini, iuxta Decretum n. 3712. diei 28 Iunii 1889; vel tantum in Festis Christi Domini, ad mentem novarum Rubricarum tit. IV, n. 7, tit. VI, n. 4. et iuxta Notanda, in Tabellis n. 8 ? II. An Preces post Missam omittere debeat Sacerdos, qui Sacrum facit in Oratorio cuiusdam Communitatis Religiosae, dum ipsa Communitas vel lectioni meditaitonis, vel alteri Missae assistit, vel ad recipiendam Sacram Communionem accedit, vel pias preces in communi recitat? III. An liceat Preces omittere in fine Missae quae celebratur in altari Sanctissimi Sacramenti si immediate post eam Sacra Communio administranda sit ? Et Sacra eadem Congregatio, audito voto specialis Commissionis, respondendum censuit: Ad I. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad II. Negative; et in casu Preces praescriptae recitentur submissa voce tam a Sacerdote celebrante quam a clerico seu inserviente vel tantum respondente; et Nr. 4035. Dubia de Missa Votiva Sacratissimi Cordis Jesu et precibus post Missam,

Next

/
Thumbnails
Contents