Püspöki körlevelek 1916 (Szombathely, 1917)

39 — rum vel apos­tatarum. Cum nonnulli Episcopi supplices preces Supremae Sancti Officii Congrega­tioni exhibeant ad facultates pro haereticorum apostatarum reconciliatione obtinen­das, Emi ac Rmi Dni Cardinales Inquisitores Generales, in consessu habito feria IV. die 16 Febr. 1916., ad omne dubium hac super re amovendum, haec declaranda mandarunt: 1. Absolutio ah excommunicatione, qua quis ob haeresim vel apostasiam sit irretitus, in foro conscientiae impertienda, est speciali modo, secundum praescripta in Constitutione Apostolicae Sedis, Summo Pontifici reservata. 2. Si tamen crimen haeresis vel apostasiae ad forum externum auctoritatem habentis, aut per spontaneam confessionem vel alio quovis modo deductum fuerit, episcopus vel praelatus sua auctoritate ordinaria resipiscentem haereticum vel apos­tatam, praevia abmratione iuridice peracta, aliisque servatis de iure servandis, in foro exteriori absolvere poterit. Absolutus autem in foro exteriori potest deinde absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae absolutione sacramentali. Abiuratio vero iuridice peracta habetur, cum fit coram ipso episcopo vel praelato, aut eorum dele­gato, et saltem duobus testibus. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, 19. Febr. 1916. — L. I" S. — Aioisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. Nr. 2335. Facultas pro reconciliatio­ne haeretico­rum vel apos­tatarum. F. évi VI. körlevelem 1653. sz. rendelkezéséhez kiegészítésül közlöm a S. R. C. határozatát és annak értelmében megengedem az öröklámpa előtt a villamos vilá­gítást is. Instantibus pluribus Ordinariis locorum, in quibus ad nutriendam lampadem coram SSmo Sacramento ardentem, ob peculiares circumstantias, sive ordinarias sive extraordinarias, oleum olivarum non habetur vel ob gravem penuriam aut summum pretium, non absque magna difficultate, comparari potest, S. Rituum Con­gregatio, inhaerens decreto n. 3121. Plurium Dioecesium, d. d. 14. Junii 1864, ali­isque subsequentibus declarationibus etiam recentioribus, rescribendum censuit: „inspectis circumstantiis enuneiatis iisque perdurantibus, remittendum prudentiae Ordinariorum, ut lampas, quae diu noctuque collucere debet coram Sanctissimo Sacramento, nutriatur, in defectu olei olivarum, aliis oleis, quantum fieri potest, ve­­getalibus, aut cera apum pura vel mixta, et ultimo loco etiam luce electrica adhi­bita; si Sanctissimo placuerit.“ Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Benedicto Papae XV. per infra­­scriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum relatis, Sancti­tas Sua rescriptum eiusdem sacri Consilii ratum habens, quoad lampadem accen­sam ad SSmum Sacramentum debite honorandum praescriptam, in casibus et modis superius expositis, rem omnem prudenti iudicio Ordinariorum, cum facultatibus necessariis et opportunis, benigne remisit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 23. Febr. 1916. A. Card.»Ep. Portuen. et S. Ruf., S. R. C. Pro-Prciefectus. — L. "f S. — Alexander Verde, Secretorius. 2336. sz. Öröklámpa olajról. A tábori apostoli helynökség utasította a tábori lelkészeket, hogy a hadi eskü­vőknél a három hirdetéstől és a tiltott idő akadályától felmentést adhassanak. Ne­vezett helynökség felkérésére felhatalmazom egyházmegyém illetékes plébánosait, hogy a háború tartama alatt sürgős hadi esküvőknél, mikor a férfijegyes katonai szolgálatra bevonul, vagy házasságkötés céljából rövid szabadságot kap, a jegyeseket a három kihirdetéstől és a szent idő akadályától felmenthessék Ezen felmentés je­len felhatalmazásomra hivatkozással lesz bejegyzendő az anyakönyvbe s a felmen­tés utólagosan hozzám bejelentendő. 2337. sz. Felmentés hadi esküvőknél.

Next

/
Thumbnails
Contents