Püspöki körlevelek 1916 (Szombathely, 1917)
6 N. 332. Invocatio „Regina pacis“ in litaniis Lau retanis. Re igitur mature considerata, exploratisque aliquot Cardinalium sententiis, haec apostolica auctoritate decernimus ac statuimus quae infra scripta sunt. I. De Seminariis propria iam esto Sacra Congregatio, ad formam ceterarum Romanae Curiae, ad eamque omnia pertineant quae usque adhuc de Seminariorum rebus apud Congregationem Consistorialem agebantur, ita ut eius posthac sit clericorum tum mentes tum animos fingere. II. Huius Sacrae Congregationis muneribus munera accedant Congregationis Studiorum ; itaque haec eadem Congregatio »De Seminariis et de studiorum Universitatibus« appelletur. III. Praefectus huius Congregationis unus esto e S R. E. Cardinalibus : cui secretarius cum idoneo administrorum numero operam navet. IV. Qui Sacrae Congregationi Praefectus dabitur, is ex officio inter S. Congregationis Consistorialis Cardinales numerabitur: qui Secretarius, inter Con.-ultores. Vicissim autem Cardinalis Sacrae Congregationis Consistorialis Secretarius inter Cardinales novae Congregationis ex officio cooptetur, et Adsessor inter Consultores. V. Qui in praesens inter Sacrae Congregationis Studiorum Cardinales numerantur, iidem novae de Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregationi ipso iure adscripti censeantur. His accedet Noster in spiritualibus Generalis Vicarius, durante munere. VI. Leges pro Seminariis tum dioecesanis tum regionalibus, a decessore Nostro sanctae memoriae latas a Nobisque approbatas, in omnes partes diligenter servari volumus et iubemus, ita ut in Seminariorum regimine, disciplina ac studiis nihil immutatum censeatur. Haec statuimus et praecipimus contrariis quibuslibet, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die IV novembris MCMXV, in festo S. Caroli Borromaei de clericis Ecclesiae instituendis praeclassime meriti, Pontificatus Nostri anno secundo. Benedictus PP. XV. SACRA CONGREGATIO NEGOTIIS ECCLESIASTICIS EXTRAORDINARIIS. DE INVOCATIONE ADDENDA POSTREMO LOCO IN LITANIIS LAURETANIS. Ex Audentia Ssmi die 16 novembris 1915. Episcopi complures, nomine etiam cleri populique sui, supplices Apostolicae Sedi preces adhibuerunt, ut decernere vellet, in Litaniis Laurentanis, post invocationem Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis, hanc adiici: Regina Pacis, ora pn'o nobis, quo facilius Christianus populus, interposita sic Beatissimae Virginis deprecatione, optatissima pacis munera impetraret. Cum hac de re ad SS. D. N. Benedictum divina providentia Papam XV infra scriptus S. Congregationis a Negotiis Ecclesiastieis Extraordinariis Secretarius pro officio retulerit, Beatissimus Pater, eorundem Antistitum populique iis commissi votis obsecundare cupiens, omnibus Ordinariis potestatem benigne facit, ex qua, pro sua quisque dioecesi, permittere possint ut in Litaniis Lauretanis recitandis, quoad praesens hoc bellum duraverit, postremae Reginae Sacratissimi Rosarii invocationi ea, quae sequitur, subiiciatur: Regina Pacis, ora pro nobis. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, e Secretaria eiusdem S. Congregationis, die, mense et anno praedictis. Eugenius Pacelli, Secretarius. Vi huius facultatis invocationem Reginae Pacis in Dioecesi Sabariensi concedo.