Püspöki körlevelek 1915 (Szombathely, 1916)
VIII. Post promulgationem decreti dati die 18. Decembris 1914. de capellanis militum quoad facultatem ad excipiendas sacramentales fidelium confessiones durante bello, (cf. encycl. VI. sub Nr. 1546.) propositum est huic S. Poenifentiariae sequens dubium: ..An sacerdotes qui quovis titulo ad exercitum pertineant, possint, durante bello, dum exercitum comitantur, uti facultatibus omnibus, quibus ex decreto S. Poenitentiaritae dato die 18. Decembris 1914. fruuntur capellam militum?“ Eadem vero sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, benigne sic annuente sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV. respondendum esse decrevit: Affirmative, dummodo sacerdotes, de quibus agitur, vel a proprio vel ab alio Ordinario confessiones fidelium excipiendi facultatem antea acceperint, quae positive revocata non fuerit.“ Contrariis quibuscumque non obstantibus. — Datum Romae, in sacra Poenitentiaria, die 11. Martii 1915. -— L. 1 S. S. Card. Vannutelli, Maior Poenit. — I. Palica, S. P. Secretarius. Nr. 2412. De facultate excipiendi confessiones fidelium duraute bello. In generali eminentissimorum ac reverendissimorum huius S. Congregationis Patrum Cardinalium Coinventu die 20. mensis Martii 1915. habito, sequentia dubia super Ordinariorum facultate permittendi celebrationem Misslae per modum actus („Acia Apostolicae Sedis“; Romana et aliarum, lurium. Vol. IV., p. 725.) proposita sunt: I. An Ordinarii ex i ustis et rationabilibus causis, servatisque de hire servandis, permittere possint per modum actus celebrationem Missae, domi, quocumque die. II. An Ordinarii ex i ustis et rationabilibus causis, servatisque de hire servandis, permittere possint per modum actus celebrationem Missae, domi, eorum favore qui domestici Oratorii induito gaudent,etiam iis diebus qui in Obtento induito excepti sunt. Et eminent issimi ac reverendissimi Patres, universis mature perpensis, respondendum censuerunt: Ad L Affirmative. Ad II. Affirmative, dummodo iustae et rationabiles causae aliae sint ab eis, ob quas concessum fuit indultum Oratorii domestici. Quae responsa SSmus Dominus noster Benedictus PP. XV. in audientia habita ab infra scripto Secretario die 22. Martii 1915. rata habere et confirmare dignatus est. Datum Romae, e Secretaria huius S. Congregationis, die 22. Martii 1915. — L. t S. —- Card. Philippus Giustini, Praefectus. — f Aioisius Capotosti, Ep. Therm., Secretarius. Nr. 2413. Dubia circa Ordinariorum facullatem permittendi celebrationem Missae per modum actus. A Directorium kinyomatása után az apostoli Szentszék két változtatást eszközölt a szombathelyi egyházmegye részére jóváhagyott és 1914. évi VIII. sz. körlevelemben közzétett Calendarium dioecesanuntban. Ennek következtében junius hónapban egy-két officiumnál bizonyos módosítások váltak szükségesekké. Mellékelten megküldöm nt. papságomnak ezen pótlások jegyzékét. 2414. sz. Változások a Directoriumban.