Püspöki körlevelek 1915 (Szombathely, 1916)

— 39-davit : »In casu praedicto ministrum sacrificii non ratione praeeminendae, sed ministerii praeferendum esse ceteris quamvis dignioribus.« Unde quaeritur: »An vox minister altaris vel sacrificii in his et similibus docu­mentis S. R. C. restringenda sit exclusive ad ministros iam in ordinibus minoribus -constitutos vel saltem tonsuratos, an potius voce ministri intelligendi sint omnes qui­cumque seu laici seu clerici qui missae inserviunt?« Et sacra eadem Congregatio audito specialis Commisionis suffragio, omnibus ■sedulo perpensis, enunciatis quaestionibus ita respondendum censuit: Ad I. In casu, tertia oratio erit de Spiritu Sancto. Ad II. Nomine ministri altaris vel sacrificii missae venit quilibet clericus vel laicus, missae ad altare inserviens, qui praeferendus est ceteris in distributione Sacrae Synaxeos ; cauto tamen, ut laico inservienti praeferantur clerici, et clericis minoris ordi­nis alii in maiori ordine constituti, aut personae, quae superiori polleant dignitate litur­­gice attendenda per se (uti regum) vel per accidens (uti sponsorum in missa pro bene­dicendis nuptiis.) Atque ita recripsit ac declaravit. Die 30. Ianuarii 1915, L. f S. Scipio Card, Tecchi, S. R. C. Pro-Praefectus. f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius. Die 28. Ianuarii 1915. Ssmus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV. ardenti iugiter caritatis studio permotus erga eos, qui, vita functi, iustas luunt poenas in purgatorio degentes, in audentia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, benigne con­cedere dignatus est, ut Missae omnes, quas a quocumque sacerdote in suffragium ani-, marum illorum, qui in praesenti exitiali bello ceciderunt et cadent, celebrari contigerit, ita illis suffragari possint, ac si in altari privilegiato celebratae fuissent. Praesenti hoc decurrente anno valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f. S. R. ■ Merry der Val, Secretarius. f Donatus, Archiep. Ephesinus, Adsessor. Nr. 1550 Altaris pri­vilegium pro missis celebratis n suffragium in praesenti bello peremptorum. Die 4. Februarii 1915. Ssmus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, benigne indulsit, ut sacerdotes quilibet, sive saeculares sive regulares, qui ab apostolica Sede, directe aut indirecte, facultatem obti­nuerunt pia obiecta benedicendi cum indulgentiarum applicatione, et s. ministerium exercent apud milites nationum, hoc tempore, bello contendentium, vel quomodolibet inter eos versantur, non teneantur clausula quae apponi solet : »de consensu Ordinarii loci in quo facultas excercetur.« Praesenti valituro hac eadem rerum conditione perdu rante. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. R. Card, Merry del Val, Sec­retarius. f Donatus, Archiep. Ephesinus, Adsessor. Nr. 1551 Benedictio piorum objectorum tempore belli i Proposilo huic sacrae Poenitentiariae dubio : »An liceat milites ad praelium vocatos, antequam ad sacram Communionem admittantur, absolvere generali formula, seu communi absolutione, sine praecedente confessione, quando tantus est eorum numerus, ut singuli audiri nequeant, doloris actu debite emisso ?« eadem sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, benigne sic annuente sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV. respondendum esse censuit : »Affirmative. Nihil vero obstare quominus sic absoluti in praefatis adiunctis ad sacram Eucharistiam suscipiendam admittantur. Ne omittant vero capellani militum, data opportunitate, eos docere absolutionem sic impertiendam non esse profuturam, nisi rite dispositi fuerint, iisdemque obligationem manere integram confessionem suo tempore peragendi, si periculum evaserint.« Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae in sacra Poenitentiaria, die 6. Februarii 1915. Carolus Perosi, S. P. Regens. Iosephus Palica, S. P. Secretarius. Nr. 1552 Absolutio impertienda militibus ad praelium vocatis.

Next

/
Thumbnails
Contents