Püspöki körlevelek 1915 (Szombathely, 1916)
=75 VI. Ex audientia Ssmi, die 10 novembris 1914. Pius f. r. Papa X, annuens precibus quas Eidem obtulerat R. P. Norbertus Monjaux, 0. F. M., rector Instituti sacris scapularibus inter milites propagandis, rescripto, die 22. martii anno 1912. a Secretaria Status dato, benigne concessit, ut omnes milites ex copiis terrestribus et maritimis, sub armis constituti, pro lubitu possent legitime, quovis tempore, sacris scapularibus adsciibi eiusgue definitive adscripti permanere atque adnexas indulgentias et gratias lucrari, ea tantum conditione, ut metallicum numisma, supremae S. Congregationis S. Officii decreto diei 16 decembris 1910. praescriptum riteque benedictum, deferrent, nec tamen prius scapularia ex panno, uti par est. recipiendi lege tenerentur. Cum autem ab eodem pii Operis rectore S. Sedi nunc nuntiatum sit ingentem sane militupt numerum quam plurimi facere spirituale numismatis illius gestandi beneficium, idqfie vehementer optare nec, ipsis pro rei necessitate praesto esse sacerdotes qui facultatibus singulas scapularium benedictiones numismati attribuendi polleant, Ssmus Dominus noster Benedictus divina providentia Papa XV, referente me infrascripto sacrae Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae Secretario, ad eosdem milites in optimo proposito confirmandos, ad ferventiores in iis excitandos pietatis sensus, atque etiam ad favoi'es omne genus sacratissimi Cordis lesu et beatissimae Virginis ipsis hoc miserrimo tempore conciliandos, benigne indulgere dignatus est ut omnes sacerdotes ex utroque clero, licet nondum ad confessiones adprobati, in utilitatem militum cuiusvis gradus, qui e nationibus sint bellum gerentibus, usque dum hoc idem bellum ardeat, singulis scapularium benedictionibus ditandi praescripta a S. Officio numismata plenam habeant facultatem, eaque libere omnino uti possint ac valeant. Contrariis quibuslibet, iis nominatim quae statuta sunt in Motu Proprio die 7. április anno 1910., minime obfuturis. Datum Romae, e Secretaria eiusdem S. Congregationis, die, mense et anno praedictis. Eugenius Pacelli, Secretarius. Ordinarius Papiensis haec dubia de Missa pro populo applicanda, ad sacram Congregationem Concilii pro opportuna solutione detulit, nimirum : I. Utrum, post immutationes definitive nuper in festorum quorumdam celebratione inductas, obligatio pro parochis adhuc maneat applicandi missam pro populo sequentibus : die 19. martii in festo S. Iosephi, feria IV ante dominicam tertiam post Pascha in festo Patrocinii eiusdem S. Iosephi, feria quinta post dominicam primam post Pentecosten, in festo Ssmi Corporis Christi et die 24 iunii infesto S. Ioannis Baptistae? II. Utrum, quum in dioecesi Papiensi festum S. Bartholomaei Ap., ob perpetuum impedimentum ex festo Dedicationis ecclesiae cathedralis die 24. augusti occurrente, perpetuo, tamquam in sedem propriam, in posteram diem 25. augusti fuerit translatum, missa pro populo hac ipsa die applicari debeat, an potius die 24. augusti ? III. Utrum, attento quod in Papiensi dioecesi, diebus festis suppressis, missa pro populo celebranda, ex apostolico induito, ad mentem episcopi applicatur, tolerari possit quod parochi, non ipsa die, qua tenerentur, neque per se, sed per alium sacerpotem, missam ut praefertur applicandam celebrent ? Et sacra eadem Congregatio, die 16 decembris 1914, ad proposita dubia rescripsit: Ad I. Affirmative, excepta feria IV ante dominicam tertiam post Pascha, qua festum Patrocinii S. Iosephi celebratur. Ad II. Missam pro populo, in casu, celebrandam esse die 25. augusti. Ad III. Affirmative. — 0. Giorgi, Secretarius. Nr. 1544 Scapularium benedictio pro militibus bello durante. Nr. 1545 Dubica circa missam pro populo.