Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)
91 lesu in Ecclesia iam usitatas et adprobatas; quia cultus erga Ssmum Cor lesi in Eucharistia non est perfectior cultu erga ipsam Eucharistiam, necjue alius i cultu erga Ssmum Cor lesu“. Insuper ad memoriam et normam revocata fuit prae scriptio sa. me. Pii Papae IX diei 13 ianuarii 1875, nempe „monendos esse fideles etiam scriptores, qui ingenia sua acuunt super iis aliisque id genus argumentis quat novitatem sapiunt, ac sub pietatis specie insuetos cultus titulos, etiam per epheme rides, promovere student, ut ab eorum proposito desistant ac perpendant periculun quod subest pertrahendi fideles in errorem etiam circa Fidei dogmata, et causair praebendi Religionis osoribus ad detrahendum puritati doctrinae catholicae ac ve rae pietati“. 1 ) 5 > Sacrae Rituum Congregationi proposita sunt sequentia dubia; nimirum: I. Qua die recolenda sunt Festa sacrae Familiae et SSini Redemptoris, neenoi Festa B. M. V. de purissimo Corde, de perpetuo Succursu, de Gaudiis, de Consolati one, de Puritate et Maternitate, ubi eiusmodi Festa ratione tituli vel patronatus aul specialis lndulti celebrari adhuc debeant? II. Quando in Sabbato sancto distribui potest fidelibus sacra Communio‘i Et sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis voto, omnibus perpensis ita respondendum censuit: Ad I. Ad maiorem uniformitatem oblinendam, non obstante Decreto S. R. C diei 28 octobris 1913, nisi aliter a sacra eadeiii Congregatione provideatur, Festum sacrae Familiae celebratur die 19 ianuarii — festum SSmi Redemptoris 15 iulii-. el Festa B. M. V. de purissimo Corde Sabbato post Octavam SSmi Corporis Christi de perpetuo Succursu, die 27 iunii- de Gaudiis, die. 27 augusti- de Consolatione, Sab bato post Festum S. Augustini Ep. Conf. pt!fÉcel. Doch- de Maternitate, die 11 oc tobris et de Puritate die 16 eiusdem mensis octobris. Ad II. luxta praxim et decreta praesertim deer. n. 2561. Tifernaten. 22 mar tii 1806, licet in Sabbato sancto inter Missarum Solemnia sacram Eucharistiam fidelibus distribuere, et etiam expleta Missa. Atcfue ita rescripsit et servari mandavit, die 28 április 1914. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. * S. + Petrus La Fontaine, Ep. Charyslien., Secretorius. Consuevit Apostolica Sedes in facultatibus concedendis, quae benedictionem respiciunt crucium, coronarum, numismatum aliorumve devotionalium permittere, ut sacerdotes delegati unico crucis signo utantur, nulla adhibita formula, nullis vestibus sacris, absque aliis caeremoniis; at pluries dubitatum est, utrum signum crucis toties peragendum sit, quot sunt res diversae benedicendae vel diversae facultates, quibus gaudet sacerdos, an quolibet in casu unicum generaliter signum sufficiat. Et SSnnis 1). N. D. Pius div. prov. Pp. X. in audentia R. P. I). Commissario S. Officii feria V. die 18. maii, anno 1914, impertita, audito Emmorum Patrum Inquisitorum generalium suffragio, feria IV. praecedenti in ordinaria Congregatione emisso, decernere et declarare dignatus est, ut sequitur: „In benedicendis pluribus similibus aut diversis religionis obiectis, quae sacerdoti pluribus facultatibus munito commicta vel commixta offeruntur, atque in ipsis, vigore diversarum facultatum, indulgentiis ditandis, sufficere unicum signum pro pluribus benedictionibus atque indulgentiarum adnexionibus. Et declaratio non extendatur ad metallica numismata scapularibus substituenda, de quibus in decreto S. Officii, dato die 16. decembris, anno 1910“. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretorius. L. + S. Fr. Dom. M. Pasqualigo, 0. P„ Comm. (ilis S. 0. i i ? X i i Nr. 5804. 1 Dubia quoad celebrationem nonnult lorum Festorum. ) 1 t i Nr. 5805. Circa modum benedicendi quaedam de- 1 votionalia apostolica auctoritate. 1 .