Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

XVI Augetur in dies, auspicatissimo fervore, fidelium desiderium, publice expo­situm adorandi Ssmum Eucharistiae Sacramentum, eadem mente qua iam vetus, a XL Horis nuncupatum, institutum almae Urbis ordinatur, et non dissimili appa­ratu. Attamen plurimae solent ad Apostolicam Sedem supplicationes porrigi, ut a Clementinae, quam vocant, Instructionis, ad rem datae, nonnullis conditionibus dis­pensetur, pro rerum locorumque adiunctis, praesertim vero ut nocturno tempore ora­tio et expositio ipsa interrumpatur, sive consuetis servatis indulgentiis ac privilegiis, sive novis peeularibus attributis. Hisce mature consideratis SS. D. N. Pius div. prov. Pp. X., quamvis summopere exoptet ut res iugiter ad tramitem Clementinae Instruc­tionis componatur, maiori tamen prospicere volens fidelium emolumento, et am­pliori cupiens animarum in Purgatorio degentium providere suffragio, plurimorum inclinatus sacrorum Antistitum voto, de Emmorum Patrum Cardinalium Genera­lium Inquisitorum consulto, feria V. die 22. ianuarii 1914., ita decernere ac indul­­gere dignatus est: I. Confirmantur indulgentiae, quae per s. m. Pium Pp. IX., die 26. novembris 1876., pro Urbanis XL. Horarum, vel ad earum tramitem ubilibet habendis, expo­sitionibus determinatae sunt, ac privilegia altarium, per s. m. Pium Pp. VII., die 10. maii 1807., concessa. j II. Permittitur tamen ut ubi exercitium XL. Horarum, iudice Rmo loci Or­dinario, fieri nequeat prout ab Instructione Clementina exigitur, sit satis, ad effec­tum indulgentiarum et privilegii obtinendum, primo die sanctissimum Sacfamen­­tum, quacumque hora matutina, vel circa meridiem, publicae venerationi in osten­­sorio exponere, et perdurante ipso die et per diem alterum eiusmodi expositione, die tertio, meridie aut de sero, Idem deponere, quamvis noctu expositio inter­rumpatur. III. Si aliquibus precibus vel exercitiis, quae a memoratis differant, sive pub­lice sive privatim in ecclesiis vel oratoriis quibuslibet peragendis, eadem adnexa sunt indulgentiae ac privilegia quae sub n. I citantur, quomodocumque concessa fuerint, penitus abrogantur. IV. Ubi continua habetur almi Sacramenti solemn is item in ostensorio expo­sitio, saltem per mensem, etiamsi de nocte interrupta, plenariam ehristifideles, con­fessi ac s. Synaxi refecti, et ad mentem Summi Pontificis pie orantes, indulgentiam assequi valeant, semel tantum in singulis hebdomadis; septem autem annorum et totidem quadragenarum, in alia quacumque, corde saltem contrito, peragenda visi­tatione. Celebrantibus vero sacrosanctum Missae sacrificium in eadem ecclesia vel oratorio, privilegio altaris, in defuncti alicuius levamen, die quolibet gaudendi esto potestas. V. Quotiescumque demum diverso modo provisum minime sit de aliqua in­dulgentia acquirenda, pro quavis alia venerabilis Eucharistiae palam expositae m . aoui. De indulgen­tiis et privi­legiis exposi­tioni Sstni Sacramenti adnexis.

Next

/
Thumbnails
Contents