Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)
— 58 — Peculiares Normae ad locorum Ordinarios. 10. Episcopi Americae aliorumve locorum, de sacerdotibus advenis, qui in suas migraverunt dioceses, diligenter inquirant, habeantne ii legitimum permanendi indultum, aut certum quoddam permanendi ius consecuti sint vel per incardinationem vel per decennalem legitimam commorationem; quos, si eiusmodi induito aut iure carere et ceteroqui fidelibus inutiles esse cognoverint, congruenti termino iis praefinito, ad Ordinarios proprios dimittant. Eadem haec Europae etiam episcopi servent cum de sacerdotibus agitur, (pii, delato sibi munere spirituali migrantium bono consulendi, in ipsorum dioecesibus degunt, quotiescumque noverint eos fidelibus noxios esse vel inutiles. 11. Optimum autem illud ac maxime optandum, ut earum regionum episcopi, unde crebrius demigrari solet, consilia inter se conferant et constituant qua ratione possint commodius fidelibus suis in remotas alterius linguae regiones abeuntibus comparare sacerdotes, suae linguae gnaros et pietate, doctrina ac prudentia conspicuos; quemadmodum vero Ssmus D. N. migrantibus ex Italia prospexit, sic, vel alia simili ratione, aliquem unum seligant ex Ordinariis, (pii ceterorum vice hoc in negotio fungatur, ut exterarum regionum episcopi eum coram vel scripto adire possint, cum sacerdotes ad spiritualem demigrantium procurationem idonei sibi opus sunt. CAPUT II. De sacerdotibus qui ad breve tempus proficiscuntur. 12. Sacerdotibus, qui, ad breve tempus, ob honestam vel necessariam causam sint in Americani vel ad Philippinas insulas profecturi, possunt Ordinarii discessoriales litteras concedere, inconsulto quidem Ordinario loci ad quem, at servatis tamen regulis quae sequuntur. 13. In litteris discessorialibus, praeter reliqua, mentio expressa fiat de causa temporarii discessus. 14. Ad quatuor menses coaretetur dierum itineris et mansionis licentia; sex mensium concedatur nulli, nisi casus aliquis extra ordinem inciderit. 15. Sacerdoti haud omni ex parle probato discedendi venia ne detur, nisi ante de honesta simul et necessaria abeundi causa constiterit; praeterea Ordinario loci ad quem, secretis litteris adventus eius renuntietur. 16. Itali autem sacerdotes, quandoque ob honestam et temporariam causam profecturi sunt, prius impetrent veniam discessus a sacra hac Congregatione. 17. Qui, denique, oh temporariam causam discesserunt, elapso temporis spatio sibi concesso, regredian'tur, nullamque habeant Ordinarii prorogandae licentiae semel datae facultatem. Quodsi aut infirmitate aut alia quadam peremtoria causa regressus necopinato impediatur, postquam de rei veritate et de dispensationis necessitate constiterit, ad primum in sequentem mensem prorogare tempus liceat episcopo loci; ultra mensem causis etiam indulti permanentibus, nonnisi Nuntiis vel Delegatis Apostolicis, qui ibidem versantur, indultum prorogare liceat ad congruum sed breve tempus, ea lege, ut id ne cunctentur auf episcopum sacerdotis proprium aut sacram hanc Congregationem edocere. Qui vero sacerdotes hanc deliquerint regulam, suspensi maneant a divinis. Praesentibus valituris, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Romae ex S. C. Consistoriali, die 25 martii 1914. t C. Card. De Lai, Episcopus Sabinen., Secretorius. S. Tecchi, Adsessor.