Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

N 3552. Decretum S. Congreg. Consist, de sacerdotibus in certas quasdam re­giones de­migrantibus. — 56 — 16. Nov. De Octava, sem. 18. Nov. Octava S. Martini E. G. dupl. mai Comm. Dedicationis Basilica­rum SS. Petri et Pauli App. 19. Nov. S. Elisabeth Vid. dupl. mai. Comm. S. Pontiani Papae »t M. Kalendarium istud anno insequenti adhibebitur. Ethnografica studia, quae postremis hisce annis is plurimis Americae civi tali­bus confecta sunt, evidentissime comprobarunt, migrationem is eas regiones sacer­dotum, qui pietate, doctrina vitaeque disciplina plene instructi non sint, non modo catholicae fidei detrimento esse solere, sed etiam in gravem ipsorum perniciem ca­dere: apparuit quoque, quanta sapientia eiusmodi demigrationem sacrae Congrega­tiones Concilii et de Propaganda Fide, latis ea de re legibus, moderatae sint ett cir­cumscripserint. Tam late enim eae patent dioeceses ferme omnes; ea inde consequitur re­missio Pastoralis vigilantiae, praesertim in sacerdotes advenas; tanta incidunt peri­cula et impedimenta e sectarum frequentia, ex perpetuo cum acatholicis commercio, ex ea quae ibi in plurimis obtinet libertate et ex aliis rerum locorumque condicioni­bus, ut ipsi boni, cum maxima non sustinentur virtute, paullatim tepescant, qui vero et doctrinae subsidio carenlt et vix ulla nituntur disciplina vitae, a recta via saepe deflectant, et non raro cum maxima fidelium offensione et religionis detrimento ad extrema deveniant, adeo ut, qui magistri esse debebant veritatis, ii ministri effician­tur erroris et impietatis. Quapropter complures probatissimi viri, ac praesertim illarum regionum Epis­copi, tum coram, tum scriptis, ab Apostolica Sede efflagitarunt, ut huic tanto malo novis iis vellet subvenire remediis, quae tempus postulasset. Re itaque in plenariis S. Congregationis Consistorialis comitiis disceptata, Emi Patres censuerunt novum ferendum esse Decretum, quo, confirmatis praescriptioni­bus a S. Congregatione Concilii aliquot ante annos providenter editis, ea adderentur, quae, de Episcoporum complurium consilio et experientia duce, rc ccssaria vel oppor­tuna visa essent. Cum autem Ssmus D. N. Pius PP. X sententiam Emorum Patrum probave­rit, de eius mandato haec statuuntur ac publici iuris fiunt, sancte et ex conscientia ab omnibus ad quos spectat servanda. CAPUT I. De sacerdotibus in perpetuum aut ad diuturnum tempus migrantibus. Integra lege S. Congregationis de Propaganda Fide de sacerdotum orientalis ritus migratione, quod attinet ad clerum saecularem latini ritus haec in posterum lex esto: 1. Nulli fas sit in Americani et ad insulas Philippinas migrare nisi bonum testimonium habeat intemeratae vitae, in operibus sacri ministerii cum laude spiri­tus ecclesiastici et studii salutis animarum hactenus peractae, solidam spem exhi­beat aedificandi verbo et exemplo fideles ad quos transire postulat, necnon moralem certitudinem praestet, numquam a se maculatum iri sacerdotalem dignitatem, prout S. Congregatio Concilii, decretis d. 27 Iulii 1890 et d. 14 novembris 1903 latis, statuit et sanxit. 2. Qui vero bonum testimonium habent de quo supra, quamvis cum Ordi­nario eius loci, in quem conferre se cupiunt, agere possint ut in eius diocesim exci­piantur, iis tamen migrare ne liceat, nisi ante episcopus loci ad quem se eos exceptu-

Next

/
Thumbnails
Contents