Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

VIII. Quum quaesitum a sacra Congregatione Concilii fuisset, an, post decretum de quotidiana Ssmae Eucharistiae sumptione, cuius initium »Sacra Tridentina Synodus«, servanda adhuc sit lex, qua prohibetur quominus die Paschatis in ecclesiis non paro­­chialibus, praesertim regularibus, devotionis etiam causa, Ssmae Eucharistiae Sacramen­tum fidelibus administretur; Ssmus Dominus noster Pius divina providentia PP. X, audita relatione infrascripti Cardinalis Praefecti, in audientia diei 26 huius mensis, re­sponderi iussit: Negative, contrariis quibuscumque non obstantibus; idque in Actis Apos­­tolicae Sedis publicari mandavit. Datum Romae, e Secretaria S. Congregationis Concilii, die 28 novembris 1912. C. CARD. GENNARI, Praefectus. L. f S. 0. Giorgi, Secretarius. Nr. 1295. De commu­nione in ecclesiis non parochialibus die Paschatis. Postremis hisce annis haud raro contigit, ut per cinematographa et protectiones, ut aiunt, actiones quaedam scenicae in ecclesiis haberentur. Quod, etsi pio iuvandae religiosae fidelium institutionis desiderio peractum fuerit, visum tamen est periculis atque incommodis facile locum dare. Quum itaque nonnuli Sacrorum Antistites ab Apostolica Sede quaesiverint, utrum eiusmodi usus tolerari possit an potius cohiberi debeat, ad Emmos S. Congregationis Consistorialis Patres delata res est. — Porro hi considerantes, aedes Deo dicatas, in quibus divina celebrantur mysteria et fideles ad caelestia et supernaturalia eriguntur, ad alios usus et praesertim ad scenicas actiones etsi honestas piasve agendas converti non debere, quaslibet proiectiones et cinematographicai repraesentationes prohibendas omnino esse in eeclesiis censuere. Ssmus autem D. N. Pius PP. X. sententiam Emmorum Patrum ratam habuit confirmavitque, atque hoc iussit edi generale decretum, quo ea agi in ecclesiis prohibetur. Contrariis quibűscumque non obstantibus. Datum Romae ex S. C. Consistoriali, die 10. decembris 1912. C. CARD. DE LAI, Secretarius. — Scipio Tecchi, Adsessor. Nr. 1296. Scenicae actiones in ecclesiis pro­hibitae. In plenario eminentissimorum Patrum coetu, habito in palatio apostolico Vati­cano die 20. decembris 1912. sequentia dubia proposita fuerunt: I. An et quibus de causis Ordinarii permittere possint per modum actus, ut sacrosancta missa extra locum sacrum, privatis in domibus, celebretur. II. An Ordinarii permittere possint, ut parvulis, praeterquam quod instante mortis periculo vel urgente infirmitate, domi baptismatis sacramentum administretur. III. An Ordinarii permittere possint, ut mala affectis valetudine, qui domo egredi nequeant et sacram Communionem ob devotionem petant, cum praesertim in aliqua Nr. 1297. Responsa S. Congreg. Sacrament, de Missa extra locum sacrum, de baptismate domi admi­nistrando de Eucharistia privatim de­ferenda

Next

/
Thumbnails
Contents