Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

VI Pietatem, qua Sanctorum reliquias Ecclesia prosequitur, Vos, Venerabiles Fra­tres, optime nostis. Et digne quidem. Corpora enim Sanctorum labore et mortificatione instrumenta erant formandae sanctitatis et iustitiae. quapropter a Domino ad glorio­sam vitam quondam resuscitanda. Nobis vero sacrae reliquiae velut salutiferi fontes praebentur, ex quibus plurima nobis beneficia manant.*) Speciali divina providentia almae dioecesi Sabariensi S. Martinus, episcopus Turonensis coelestis patronus datus est. Tali modo vir ille ineffabilis, cuius vita mor­talis huic regioni olim devincta erat, nobiscum arctiore necessitudine coniungitur. Ad roborandam familiaritatem, qua nos coelesti patrono connectimur, ardentissimo desi­derio detinebar, ut ossa habeantur publicae venerationi exponenda S. Martini, cuius anima paradisum possidens nobis continuo patrocinatur. Desiderium istud coelitus mihi datum esse haud temere existimans litteras ad Archiepiscopum Turonensem misi ea petitione, ut privilegio ac iure, quibus dioecesis Sabariensis gloriosum virum sibi vindicare audet, partem reliquiarum S. Martini pro dioecesi Sabariensi largiri haud detrectare velit. Persuasum habeo, Venerabiles Fratres, me ex cordibus vestris cogitationes et affectus hausisse, ideoque litteras istas pro memoria ut commune votum communicare vobis statui: »Ioannes e Comitibus Mikes de Zabola, Dei et apostolicae Sedis gratia Episco­pus Sabariensis. Nr. 7000/912. Excellentissime ac Reverendissime Domine Archiepiscope ! Perantiqua colonia Romana Sabaria, nunc Szombathely nuncupata anno 1777 sedes episcopalis facta est. Novam dioecesim primus episcopus felicis recordationis Ioannes Szily de Felsőszopor sub coelesti patrocinio S. Martini, episcopi Turonensis constituit. Quod minime sine speciali providentia et inspiratione divina factum est. Etenim Creator optimus per hanc regionem Sanctum suum gloriosum mundo et Ecclesiae donavit ; loco vero natali per gloriosum Natum historia teste nunquam non specialem protectio­nem praebuit. Dioecesis igitur Sabariensis tali spe suffulta confidenter potentiam magni Thaumaturgi se in posterum quoque expertum iri exspectat. Equidem ab exordio muneris episcopalis operam navare sustinui, ut illustris Patroni cultum magis magisque promoveam. Quapropter ardentissimo desiderio teneor, ut celeberrima Ecclesia Cathedralis Nostra, quae ara Divo Martino consecrata orna­tur, sanctuarium efficiatur, quo plurimi peregrinari valeant. Fideles quidem, ut tanti Patroni exemplo ac meritis roborentur; clerus vero ad capiendas temporibus ingrave-Nr. 965. Translatis Reliquiarum S. Martini Episcopi *) S. Joan Damasc. de fid. orth. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents