Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

10 — 2055. sz. Bérmálásról. diei currentis, fit tantum Officium cum Missa pro Defunctis, prout in Appendice novi Psalterii praescribitur. 2. Si die 2 Novembris occurrat Dominica vel aliquod Duplex I classis, Com­memoratio Defunctorum celebrabitur die proxime sequenti, similiter non impedita ; in qua, si forte occurrat Duplex II classis, hoc transfertur iuxta regulam traditam Tit. III n. 3. Praescriptiones Temporariae. I. -° Kalendaria uniuscuiusque Dioeceseos, aut Ordinis seu Congregationis Bre­viario Romano utentium, pro anno 1913, ad Regulas supra traditas omnino redi­genda sunt. II. -0 Diebus Dominicas, quibus in Kalendariis proximi anni 1912 inccribuntur, sub ritu Duplici maiori vel minori, Festa Sanctorum, vel Angelorum, vel etiam B. Mariae Virginis, vel dies Octava, quae non sit Festorum Domini, tum Officium in privata recitatione, tum Missae lectae erunt ad libitum, vel prout notatur in Kalendario anni 1912, vel de Dominica cum commemoratione duplicis maioris aut minoris. In Feriis quoque, de quibus Tit. X n. 2, Missae privatae celebrari poterunt, ut ibi adnotatur. III. -0 Quod Tit. XIII harum Rubricarum dispositum est quoad Commemoratio­nem Omnium Fidelium Defunctorum, inde ab anno 1912, in usum omnino dedu­cendum est. IV. -0 Usque dum nova correctio Breviarii et Missalis Romani, a Sanctissimo Domino Nostro decrata, vulgetur; a) Kalendaria perpetua Sacrae Rituum Congregationi reformanda et approbanda deferri non debent; b) De Festorum augendo ritu, vel de Festis novis invehendis nulla fiat postulatio; c) Festa particularia, sive B. Mariae Virginis, sive Sanctorum aut Beatorum, ritus Duplicis maioris aut minoris, Dominicis diebus assignata, locorum Ordinarrii seu Superiores Regularium, aut in utrisque Vesperis Laudibus et Missa commemoranda praescribant; aut in aliam diem, validis S. R. C. oblatis argumentis, transferenda curent; aut potius omittant. d) Nulla interim facta correctione Rubricarum, Regulae superius traditae in novis Breviariis et Missalibus post Rubricas Generales inserantur, omissis S. R. C. Decretis, quae hucusque in principio Breviarii inserta inveniuntur. e) In futuris Breviarii editionibus mutentur, ob novam Psalterrii reformationem, sequentes Antiphonae in Laudibus : In Dominica Sexagesimae: Ant 5. in excelsis * laudate Deum. In Dominica 111 Quadragesimae: Ant. 3. Adhaesit anima mea * post te, Deus meus. In Dominica IV Quadragesimae: Ant. 3. Me suscepit * dextera tua, Domine. ln Feria IV Maioris Hebdomadae: Ant. 3. Tu autem, Domine, * scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Ant. 5. Fac, Domine, * iudicium iniuriam patientibus: et vias peccatorum disperde. Sabariae, die 5. Martii 1912. A folyó év tavaszán, Isten kegyelmével, már meg akarom kezdeni egyházme­gyém plébániáinak látogatását és híveimnek a Szentlélek Ur Isten kegyelmével a hit­ben való megerősítését, a bérmálás szentségének kiosztását. Április hó 14-én a kőszegi-, április hó 21-én a zalaegerszegi plébániák látogatására indulok, hol az említett napokon az első áldozókat magam akarom az Ur Jézus szent testének és vérének legelső véte-

Next

/
Thumbnails
Contents