Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

8 TITULUS VIII. De Officiis votivis deque aliis Officiis addititiis. 1. Cum per hanc novam Psalterii dispositionem causae cessaverint Indulti Ge­neralis d. d. 5 Iulii 1883 pro Officiis votivis, haec ipsa Officia, et alia similia ex par­ticularibus induitis concessa, tolluntur omnino et sublata declarantur. 2. Cessat pariter obligatio recitandi in Choro, diebus a Rubricis hucusque vigen­tibus praescriptis, Officium parvum B. Mariae Virginis, Officium Defunctorum, nec non Psalmos Graduales ac poenitentiales. Capitula vero, quae ad ista Officia addititia ex peculiari constitutione aut legato tenentur, a Sancta Sede eorum commutationem im­petrabunt. 2. In Festo S. Marci et in Triduo Rogationum integrum manet onus recitandi Litanias Sanctorum, etiam extra Chorum. TITULUS IX. De Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiae et de Patronis. 1. Festum Dedicationis cuiuslibet Ecclesiae est semper primarium, et Festum Domini. 2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis et Festuin Titulare eius­dem celebranda sunt sub ritu Duplici I classis cum Octava per totam Dioecesim ab universo Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibente : a Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium Kalen­darium habentibus, pariter sub ritu duplici I classis, absque tamen Octava. 3. Quum Sacrosancta Lateranensis Archibasilica omnium Ecclesiarum Urbis et Orbis sit mater et caput, tum ipsius Dedicationis Anniversarium, tum Festum Trans­figurationis Domini, quod, praeter magnam Resurrectionis Dominicae solemnitatem, tamquam Titulare ab ipsa recoli solet, ab universo Clero tam saeculari quam regulari, etiam ab illis, qui peculiarem ritum sequuntur, sub rito Duplici II classis deinceps celebrabitur. 4. Festum Patroni principalis Oppidi, vel Civitatis, vel Dioecesis, vel Provin­ciae, vel Nationis, Clerus saecularis, et regularis ibi degens et Kalendarium Dioecesa­num sequens sub ritu Duplici I classis cum Octava celebrabit: Regulares vero ibidem commorantes et Kalendarium proprium habentes, idem Festum, quamvis feriatum num­­quam fuerit, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava. TITULUS X. 1 De Missis in Dominicis et. Feriis deque Missis pro Defunctis. 1 1. In Dominicis etiam minoribus, quodcumque Festum occurrat, dummodo non sit Festum Domini, vel eius dies Octava aut Duplex I vel II classis, Missa semper dicenda erit de Dominica cum commemoratione festi. Quod si Festum commemoran­dum sit Duplex, tunc omittenda est III. Oratio. 2. In Feriis Quadragesimae, Quatuor Temporum, II Rogationum, et in Vigi­liis, si occurrat fieri Officium alicuius Festi Duplicis (non tamen I vel II classis) aut Semiduplicis, Missae privatae dici poterunt ad libitum, vel de Festo cum commemora­tione ultimoque Evangelio Feriae aut Vigilia, vel de Feria aut Vigilia cum commemo­ratione Festi: prohibentur tamen Missae votivae pro Defunctis : quae item prohibentur in Feria, in qua anticipanda vel reponenda est Missa Dominicae. In Quadragesima vero Missae privatae Defunctorum celebrari tantum poterunt prima die cuiuscumque hebdomadae libera in Kalendario Ecclesiae, in qua Missa celebratur.

Next

/
Thumbnails
Contents