Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)
6 ra:in Dominicae in utrisque Vesperis et Laudibus et Missa cum IX Lectione ad Matutinum. Si Dominica infra Octavam Nativitatis occurrat in Festo S. Silvestri P. C., fit Officium de ipsa Dominica cum commemoratione Festi occurrentis; quo in casu die Decembris, in Officio diei infra Octavam, Lectiones I et II Nocturni sumuntur e Festo Nativitatis, cum Responsoriis Dominicae. Quoad Dominicam vero, quae occurrit a Festo Circumcisionis usque ad Epiphaniam, nihil innovetur. 3. Duplicia I et II classis, quae seu ab aliqua Dominica maiori, seu a nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem, quae libera sit ab alio Festo Duplici I vel II classis, vel ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus, salvo tamen privilegio a Rubricis consesso Festivitatibus Purificationis et Annuntiationis B. M- V., nec non Commemorationis sollemnis S. loseph. 4. Festa Duplicia maiora cuiusvis dignitatis et Duplicia minora Doctorum Ecclesiae non amplius transferri possunt, sed quando impediuntur, de eis fiat commemoratio, uti de aliis Duplicibus minoribus impeditis Rubricae disponunt (salvo quod numero sequenti statuitur de omittenda in Dominicis IX Lectione historica), nisi forte occurrant in Duplicibus I. classis, in quibus nullius Officii agenda est commemoratio, nisi de occurrenti Dominica, vel de Feria, aut Octava privilegiata. 5. Porro si in Dominica maiori occurat Officiom Duplex, maius aut minus, vel Semiduplex, vel Simplex, fiat de Dominica cum commemoratione Officii occurrentis in utrisque Vesperis (de Simplici tamen in primis Vesperis tantum) Laudibus et Missa, sine IX Lectione historica. Idem fiat in Dominicis minoribus nisi in eis occurrat Festum quodcumque Domini, aut quodvis Duplex I vel II classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu, ut supra n. 2 dictum est, fiat de Festo, vel de Octava cum commemoratione et IX Lectione et IX Lectione Dominicae. 6. Dies in qua celebratur Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum, excludit translationem cuiusvis Festi. TITULUS IV. Be Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione. 1. Festa omnia ritus Duplicis sive maioris, sive minoris, aut Semiduplicis, si perpetuo impediantur, reponuntur in primam diem liberam, iuxta Rubricas. 2. Festa Duplicia I. et II. classis perpetuo impedita reponuntur, tamquam in sedem propriam in primam diem liberam ab alio Festo Duplici I aut II classis, vel ab aliqua die Octava, vel ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus, salvo privilegio Festivitati Purificationis B. M. V. concesso. 3. Dominicae maiores excludunt assignationem perpetuam cuiusvis Festi Duplicis etiam I. classis; Dominicae vero minores assignationem excludunt cuiuscumque Duplicis maioris aut minoris, nisi sit Festum Domini. Festum SS. Nominis Mariae perpetuo assignatur diei duodecimae mensis Septembris. 4. Dies II Novembris excludit tum Festa occurrentia quae non sint Duplicia I. classis, tum Festa perpetuo reponenda cuiusvis ritus. TITULUS V. Be concurrentia Festorum. 1. Dominicae maiores Vesperas habent integras in concurrentia cum quovis Festo, nis; sit ritus Duplicis I aut II classis : ideoque in primis Vesperis sumuntur Antiphonae cum Psalmis de Sabbato ; in Adventu tamen dicuntur Antiphonae de Laudibus Dominicae cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vesperas, tum Duplicibus I aut II. classis, tum