Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

— 4 RUBRICAE IN RECITATIONE DIVINI OFFICII ET IN MISSARUM CELEBRATIONE SERVANDAE AD NORMAM CONSTITUTIONIS APOSTOLICAE „DIVINO AFFLATU'1. TITULUS I. De ratione Divini Officii recitandi iuxta novum Psalterrii ordinem. 1. In recitatione Divini Officii, iuxta Romanum Ritum, Psalmi quotidie sumendi sunt, ad singulas Horas canonicas, de occurrente hebdomadae die, prout distribuuntur in Psalterio noviter disposito; quod deinceps, loco veteris dispositionis in novis Breviarii Romani editionibus vulgandum erit. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa Domini eorumque integrae Octavae, Domi­nicae infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Domini, Vigilia Epiphaniae et Feria VI post Octavam Ascensionis, quando de eis persolvendum sit Officium; itemque Vigilia Nativitatis ad Laudes et ad reliquas Horas minores usque ad Nonam, et Vigilia Pentecostes, nec non omnia Festa Beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph et SS. Apostolorum et Duplicia I et II classis, eorumque omnium integrae Octavae, si de eis fiat Officium, quod recitandum erit prout assignatur, vel in Breviario, vel in Proprio Dioecesis vel Instituti, hac lege tamen ut Psalmi ad Laudes, Horas et Completorium semper sumendi sint ex Dominica, ut in novo Psalterio; ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Tribus autem ultimis diebus maioris hebdomadae, nil erit innovandum, sed Officium integre persolvendum erit, prout nunc habetur in Breviario, sumptis tamen ad Laudes Psalmis de Feria currenti, ut in novo Psalterio, excepto Cantico Sabbati Sancti, quod etiamnum est „Ego dixi: In dimidio.“ Ad Com­pletorium sumantur Psalmi de Dominica, uti in novo pariter Psalterio. 3. In quolibet alio Festo Duplici, etiam maiore, vel Semiduplici, vel Simplici, et in Feriis Tempore Paschali semper dicantur Psalmi cum Anliphonis in omnibus Horis, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomadae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis huiusmodi proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Flora maiori, eas in eadem ipsa retineat cum suis Psalmis, prout habetur in Breviario: in ceteris Horis Psalmi et Antiphonae dicantur de Feria occurrente. 4. Lectiones ad Matutinum in I. Nocturno semper legendae erunt de Scriptura occurrente, licet aliquando in Breviario Lectiones de Communi assignentur, nisi sit Festum Domini aut Festum cuiusvis ritus B. Mariae Virginis, vel Angelorum, vel S. Ioannis Baptistae, vel S. Ioseph, vel Apostolorum, aut Duplex I vel II classis, aut agatur de Festo, quod vel Lectiones habeat proprias, non vero de Communi, vel occurrat in Feriis Lectiones de Scriptura non habentibus, ideoque Lectiones de Com­muni necessario recipiat. In Festis vero, in quibus hucusque erant Lectiones de Communi, Responsoria vero propria, retineantur eaedem Lectiones cum propriis Responsoriis. 5. Porro sic erit persolvendum Officium in Festis Duplicibus et Semiduplicibus superius non exceptis: Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones II et III Nocturni ac Respon­soria trium Nocturnorum propria, vel de Communi: Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum, nec non Lectiones I Nocturni de Feria occurrente. Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis de Feria, Capitulum, Flymnus, Versus et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum Oratione aut ex Proprio, aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonae cum Psalmis semper dicuntur

Next

/
Thumbnails
Contents