Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)
VI. > 'i PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde i ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Beo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius;1) verum etiam ex more iam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Lffur-1 gia divinoque Officio conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox,2) atque psalmodia, eius hymnodiae filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII. appellatur,3) quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanash sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur.4) Pulchre ad rem Augustinus : Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus ; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum.b) Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; ... at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum fructus) in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius,6) qui recte ibidem addit : Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contepletur, atque ita affectus eos recitet.1) Itaque Augustinus in Confessionibus : Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voce's illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eisA) Etenim, quem non moveant frequentes ilii Psalmorum loci, in quibus de immensa maiestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili iustitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus eius tam alte praedicatur ? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, ■) Hebr. 13, 15. s) Homil. in Ps. 1. n. 2. 8) Bulla „Divinam psalmodiam.“ 4) Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor n. 10 5) In Psalm. 144. n 1. “) Epist. ad Marcell, cit. n. 2. ’) Op. cit. n. 12. 8) Lib. IX. cap. 6. Mr. 2054. Constitutio Apostolica le nova psalerii in breviario romano dispositione.