Püspöki körlevelek 1911 (Szombathely, 1912)

Instructio ad ordinarios circa statum liberum ac denuuciationem initi Matrimonii. Perlatum haud semel est ad hanc S. Congregationem de disciplina Sacramen­torum, in quibusdam regionibus parochos matrimoniis adsistere, praesertim advenarum, non comprobato rite ac legitime statu libero contrahentium, ejusque rei causa non defuisse qui alteras nuptias attentare sint ausi. Haud pauci praeterea Ordinarii conquesti sunt, initorum notitiam connubiorum, quae vi decreti : Ne temere, editi a S. C. Concilii die II. mensis Augusti anno MDCCCCVII, transmittenda est ad parochum baptismi conjugum, saepe omni fidei testimonio esse destitutam debitisque indiciis carere. Ad haec incommoda removenda Emmi Patres hujus S. Congregationis in gene­rali conventu habito in aedibus Vaticanis die VII. mensis Februari MDCCCCXI, prae­scribenda censuerint ea quae sequuntur : I. In memoriam redigatur parochorum haud licere ipsis adesse matrimonio, nisi constito sibi legitime de libero statu contrahentium, servatis de jure servandis : (Cfr. Decr. Ne temere, n. V, §. 2.); iidemque praesertim moneantur ne omittant baptismi testi monium a contrahentibus exigere, si hic alia in paroecia fuerit illis collatus. II. Ut autem quae n. IX, § 2. memorati Decreti praescripta sunt rite serventur, celebrati matrimonii denuntiatio, ad baptismi parochum trasmittenda, conjugum eorum­­que parentum nomina et agnomina descripta secumferat,aetatem contrahentium, locum diemque nuptiarum, testium qui interfuerunt nomina et agnomina, habeatque parochi subscriptum nomen cum adjecto parochiali sigillo. Inscriptio autem accurata indicet paroeciam, dioecesim, oppidum seu locum baptismi conjugum, et ea quae ad scripta per publicos portitores tuto trasmittenda pertinent. -III. Si forte accidat ut, adhibitis etiam cautelis, de quibus n. I, baptismi pa­rochus, in recipienda denuntiatione matrimonii comperiat alterutrum contrahentium aliis nuptiis jam esse alligatum, rem quantocius significabit parocho attentati matrimonii. IV. Ordinarii sedulo advigilent ut haec praescipta religiose serventur, et trans­gressores, si quos invenerint, euren: ad officium revocare, adhibitis etiam, ubi sit opus, canonicis poenis. Ex Aedibus ejusdem S. C. die 6. Martii 1911. D. CARD. FERRATA, Praefectus. L. f S. Ph. Giustini, Secreterius. Nr. 2556. Matrimonium contrahen­tium liber status rite probandus, denuntiatio initorum ma­trimoniorum ad parochum baptismi transmittenda. Decretum. Cum decreti »Ne temere“ per Sacram Congregationem Concilii die 2. Augusti 1907. editi articulo XI. §. expresse edicatur novis circa formam sponsalium et matrimonii statutis legibus teneri omnes in Catholica Ecclesia baptizatos et ad eam ex haeresi aut schismate conversos (licet sive hi sive illi ab eadem postea defecerint) quoties inter se sponsalia vel matrimonium ineant ; quaesitum est : Quid dicendum de matrimo­niis eorum qui a genitoribus acatholicis vel infidelibus nati, sed in Ecclesia Catholica baptizati, postea, ab infantili aetate, in haeresi seu infidelitate vel sine i lia religione adoleverunt, quoties cum parte acatholica vel infideli contraxerint ? Nr. 2557. Matrimonia a genitoribus acatholicis vel infidelibus natorum sed in ecclesia ca­tholica bapli­­zatorum. VI.

Next

/
Thumbnails
Contents