Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

12 exeunt cogitationes malae . . . blasphemiae.1 — Hinc Augustinus Psalmistae referens verba: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus1 2, commentatur: in corde suo, non in mente sua.« 4.0 »Haec tamen non ita sunt accipienda quasi sermones id genus per se omnino sint improbandi, quum contra, si apte tractentur, perutiles possint esse aut etiam neces­sarii ad refellendos errores, quibus religio impetitur. Sed amovenda omnio est a suggestu pompa illa dicendi, quae in quadam rerum contemplatione magis quam in actione versatur; quae civitatem spectat propius quam religionem; quae denique specie nitet melius quam fructuum ubertate. Ea nempe omnia commentariis et academiis magis accomodata, dignitati atque aplitudini domus Dei minime congruunt. Sermones autem, seu conferen­dae, quae propositam habent religionis tuitionem contra hostiles impugnationes, etsi quandoque necessarii, non omnium tamen humeris apti sunt, sed validioribus. Atque ipsis quidem oratoribus eximiis magna est adhibenda cautela, quod eiusmodi defensiones haberi non decet, nisi ubi tempus aut locus aut audientium conditio eas necessario postu­lent, spesque adsit non fore fructu vacuas: cuius rei iudicium legitimum penes Ordina­rios esse ambiget nemo. Oportet praeterea in sermonibus id genus probandi vis sacris doctrinis multo plus, quam humanae sapientiae verbis innitatur, omniaque nervose dican­tur ac dilucide, ne forte mentibus auditorum haereant altius impressae falsae opiniones quam opposita vera, neve obiecta magis quam responsa percellant. Ante omnia vero illud cavendum, ne talium sermonum frequentia moralium concionum dignitatem demi­nuat ab usuve removeat, quasi hae inferioris ordinis essent ac minoris faciendae prae pugnaci illo dicendi genere, adeoque condonatorum et auditorum vulgo reliquendae; quum contra verissimum sit conciones de moribus plerisque fidelibus esse maxime necessarias; dignitate vero contentiosis disceptationibus minime cedere; ita ut vel a praestantissimis oratoribus, coram quovis elegantiori frequentiorique coetu, saltem identidem summo cum studio essent habendae. Quod nisi fiat, multitudo fidelium cogetur audire semper loquen­­tem de erroribus, a quibus plerique ipsorum abhorrent; nunquam de vitiis ac noxis, quibus eiusmodi auditoria prae ceteris inficiuntur.« 5.° »Quod si vitiis haud vacat argumenti delectus, alia, eaque graviora etiam, querenda occurrunt si animum quis referat ad orationis speciem ac formam. Quae, prout egregie edisserit Aquinas, ut reapse sit lux mundi, tria debet habere praedicator verbi divini : primum est stabilitas, ut non deviet a veritate : secundum est claritas, ut non doceat cum obscuritate : tertium est utilitas, ut quaerat Dei laudem et non suam.3 At vero forma hodierna dicendi saepenumero, non modo longe abest ab illa evangelica perspicuitate ac simplicitate quae iisdem deberet esse propria, sed tota posita est in verborum anfractibus atque abditis rebus, quae communem populi captum excedunt. Dolenda sane res ac prophetae deflenda verbis : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.4 Sed illud etiam miserius, quod saepe his concionibus deest illa spe­cies religionis, afflatus ille christianae pietatis, illa denique vis divina ac Sancti Spiritus virtus interius loquentis et ad bonum pie permoventis animos : qua sane vi ac virtute sacris praeconibus semper essent usurpanda Apostoli verba : Sermo meus, et praedi­catio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus 1 Matth. XV. 19. 2 Psal. XIII. i. 3 Loc. cit. 4 Them. IV. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents