Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)
paratio a puerulis exigatur, qui in primi candoris et innocentiae felicissima conditione versantur, mysticoque illo cibo, propter tot huius temporis insidias et pericula indigent maxime. Quos reprehendimus abusus ex eo sunt repetendi, quod nec scite nec recte definiverint, quaenam sit aetas discretionis, qui aliam Poenitentiae, aliam Eucharistiae assignarunt. Unam tamen eandemque aetatem ad utrumque Sacramentum requirit Lateranense Concilium, quum coniunctum Confessionis et Communionis onus imponit. Igitur, quemadmodum ad Confessionem aetas discretionis ea censetur, in qua honestum ab inhonesto distingui potest, nempe qua ad usum aliquem rationis pervenitur; sic ad Communionem ea esse dicenda est, qua eucharisticus panis queat a communi dignosci; quae rursus eadem est aetas, in qua puer usum rationis est assequutus. Nec rem aliter acceperunt praecipui Goncilii Lateranensis interpretes et aequales illorum temporum. Ex historia enim Ecclesiae constat, synodos plures et episcopalia decreta, iam inde a saeculo XII. paulo post Lateranense Concilium, pueros annorum septem ad primam Communionem admisisse. Exstat praeterea summae auctoritatis testimonium. Doctor Aquinas, cuius haec legimus: »Quando iam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius Sacramenti (Eucharistiae), tunc potest eis hoc Sacramentum conferrri.«1 Quod sic explanat Ledesma: »Dico ex omnium consensu, quod omnibus habentibus usum rationis danda est Eucharistia, quantumcumque cito habeant illum usuiri rationis; esto quod adhuc confuse cognoscat ille puer quid faciat.«2 Eumdem locum his verbis explicat Vasquex: »Si puer semel ad hunc usum rationis pervenerit, statim ipso iure divino ita obligatur, ut Ecclesia non possit ipsum omnino liberare.«3 Eadem docuit S. Antoninus, scribens: »Sed cum est doli capax (puer), cum scilicet potest peccare mortaliter, tum obligatur ad praeceptum de Confessione, et per consequens de Communione.«4 Tridentinum quoque Concilium ad hanc impellit conclusionem. Dum enim memorat Sess. XXI, c. 3 : »parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Echanstiae communionem«, unam hanc rei rationem assignat, quod peccare non possint: „Siquidem, inquit, adeptam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt.« Ex quo patet hanc esse Concilii mentem, tunc pueros Communionis necessitate atque obligatione teneri, quum gratiam peccando possunt amittere. His consonant Concilii Romani verba, sub Benedicto XIII celebrati ac docentis, obligationem Eucharistiae sumendae incipere »postquam pueruli ac puellae ad annum discretionis pervenerint, ad illam videlicet aetatem in qua sunt apti ad discernendum hunc sacramentalem cibum, qui alius non est quam verum Iesu Christi corpus, a pane communi et profano, et sciunt accedere cum debita pietate ac religione«.5 Catechismus Romanus autem, »qua aetate, inquit, pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere potest quam pater et sacerdos, cui illi confiteantur peccata. Ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an huius admirabilis Sacramenti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant.«6 ,v , ;r. , imKi- iiLirniiq r.'i-tfiß ... 1 Summ. Theol., .3 part., q. 80. a. 9, ad 3. 4 In S. Thorn..’ 3 p., q.'Í8ó. a: 9, düb. 6. * In 3„?.,;jS> ;2i4j,-q. 4^ «. 43. 4 P. III, tit. fl C.2, I 5. . 6 Istruzione pér cfúéi me' détibono' Iá-prima 'tolta ammetteYSi alia SÍ Óonlúritótee. Append XXX, P. 11. 6 P. ifi l)e Sdcr. 63. j;.; ... .; i,