Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)

7 culosae : ideoque S. Congregatio censuit servandum esse jus commune, et consequenter laicum extradioecesanum in Seminario admitti non debere, et eo minus ad ordines promoveri sine tetimonialibus a jure requisitis. Quo vero ad incardinationem, Eadem S. Congregatio censuit permitti posse pro­bante Ssmo Dno Nostro, ut admissio laid extradioecesani in Seminario, dummodo fiat praeviis testimonialibus litteris Episcopi proprii, haberi possit et aequiparari incardinatio­­nis decreto, si tamen omnes Hungáriáé Episcopi in hoc conveniant, idque in dioece­­sanis statutis referant, adeo ut nullus in posterum dubitandi ambitus detur. Quo denique ad juramentum et clericalem tonsuram, norma statuta sub num. 3. decr. 24 nov. igo6. expedit ut generatim servetur. Sed cum Em. Vestra referat necessitatem hodiernam postulare ut Seminariorum alumni, etiam ante susceptionem ordinis subdiaconatus, munus subdiaconi in missis solemnibus aliquando adimpleant, idque impediri si prima tonsura ad maiorem aetatem differatur, S. Congregatio cen­suit supplicandum Ssmo, ut permittat praefatum subdiaconi munus exerceri a Semina­riorum alumnis ecclesiastico habito indutis, etiam si ad tonsuram admissi non fuerint, usque dum praesens necessitas et cleri defectus in Hungária perseveret. Facta autem de his omnibus relatione Ssmo Dno Nostro ab infrascipto Card. Praefecto Sanctitas sua votum S. Congregationis ratum habuit et probavit. Quod dum Em. Vestrae Rmae notum facio, Eiusdem manus humillime deosculor. E. V. Rmae Romae, 18. Junii 1907. Humillimus Addmus servus verus f Vincentius Card. Ep. Praenest. Praef. C. De Lai secret. Cum tamen circa facultates Antistibus Hungáriáé per hoc rescriptum S. Congr. Concilii tributas haud levia dubia sponte orta sint, haec etiam dubia Sacrae Congre­gationi sunt proposita: Responsum S. Congr. Concilii die ig. Octobris a. igo8. traditum ita sonat: Beatissime Pater! Pro executioni demandando rescripto S. C. Concilii sub die 18. Junii 1907. circa Decretum eiusdem S. Congregationis »De Excardinatione et S. Ordinatione« die 24. Nov. 1906., Cardinalis Archiepiscopus Strigoniensis sequentium dubiorum solutionem a S. V. humillime exposcit. 1. Facultas incardinandi laicos extradiocesanos per ipsam admissionem ad Seminarium intelligenda est etiam quoad S. Ordinationem, aut tantum quoad admis­sionem ad Seminarium ? 2. Qua ratione exarari debent litterae testimoniales ad susceptionem in Semina­rium et ad S. Ordinationem requisitae, si Episcopus sive originis sive domicilii pro­prio iudicio testificari non valeat super laici admittendi seu incardinandi natalibus, vita, moribus etc. ? 3. Quaenam aetas intelligenda est maior ad effectum praestandi iuramentum ante clericalem tonsuram iuxta §. 3. citati Decreti ? 4. Utrum ad S. Congregationem referendum sit de consensu Episcoporum Hungáriáé circa rationem incardinandi laicos extradioecesanos a S. Sede permissam, et de relatione huiusmodi incardinationis inter Statuta dioeceiana ? 5. Utrum titulus Dioecesis possit per tacitum S. Congregationis consensum approbatus censeri ? Die 14. Aprilis 1908. S. C. Concilii Tridentini Interpres suprarelatis dubiis respondendum censuit: Ad i. Affirmative ad i-am partem, Negative ad 2-am. Ad 2. Litteras testimoniales exarandas esse praevia legitima inquisitione super natalibus, vita et moribus laici incardinandi. T 1

Next

/
Thumbnails
Contents