Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)
// V 2* fi Dubia. I. Utrum ad valida ineunda sponsalia partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus ; an potius sufficiat, ut scriptura ab una parte cum parocho vel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem, quae vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sint apponenda data, seu adscriptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vel a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus. IV. Utrum ad valide et licite matrimoniis adsistendum, ad tramitem art. VI. decreti, requiratur semper delegatio specialis, an vero sufficiat generalis. V. An in locis dissitis, ad quae missionarius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vel ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere .sponsi — matrimonia contracta sine missionarii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, inopinati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo iam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum conditio, de qua in art. VIII. decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt: i° exemptionem a praescriptionibus decreti in sponsalibus ineundis ; 2° dispensationem a praesentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paganorum potestate sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Damaensis, in dioecesi tamen Bombayensi commorantes, et. e converso subditi dioecesis Bombayensis degentes in dioecesi Damaensi, ut validum et licitum ineant matrimonium, teneantur se sistere dumtaxat coram parocho personali vel possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere expediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matrimoniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro animarum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. Resolutiones. Et Emi Patres S. C. Concilii in plenariis comitiis diei 27. Iulii 1908. respondendum censuerunt : Ad I. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ad II. Affirmative. Ad III. Affirmative, servatis ad liceitatem quoad reliqua praescriptionibus et instructionibus S. Sedis. 584 sz. Dubia circa decretum de sponsalibus et matrimonio. IV.