Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
16 in protestantium tamen ac pseudo-mysticorum opinionem discedunt. Rem enim sic edisserunt: in sensu religioso quendam esse agnoscendum cordis intuitum; quo homo ipsam, sine medio, Dei realitatem attingit, tantamque de existentia Dei haurit persuasionem deque Dei tum intra tum extra hominem actione, ut persuasionem omnem, quae ex scientia peti possit, longe antecellat. Veram igitur ponunt experientiam, eamque rationali qualibet experientia praestantiorem: quam si quis, ut rationalistae, inficiatur, inde fieri affirmant, quod nolit is in eis se ipse constituere moralibus adiunctis, quae ad experientiam gignendam requirantur. Haec porro experientia, cum quis illam fuerit assequutus, proprie vereque credentem efficit. — Quam hic longe absumus a catholicis institutis! Commenta eiusmodi a Vaticana Synodo improbata iam vidimus. — His semel admissis una cum erroribus ceteris iam memoratis, quo pacto ad atheismum pateat via, inferius dicemus. Nunc statim advertisse iuverit, ex hac experientiae doctrina, coniuneta alteri de symbolismo, religionem quamlibet, ethnicorum minime excepta, ut veram esse habendam. Quidni etenim in religione quavis experientiae huiusmodi occurrant'? occurrisse vero non unus asserit. Quo i ure autem modernistáé veritatem experientiae abnuent, quam turea affirmet; verasque experientias unis catholicis vindicabunt? Neque id reapse modernistáé denegant; quin innuo, subobscure alii, alii apertissime, religiones omnes contendunt esse veras. Secus autem sentire nec posse, manifestum est. Nam religioni cuipiam quo tandem ex capite, secundum illorum praecepta, foret falsitas tribuenda? Certe vel ex fallacia sensus religiosi, vel quod falsiloqua sit formula ab intellectu pro