Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

14 — infinitos habet adspectus, quorum modo hic modo alius appa­rere potest. Similiter homo, qui credit, aliis atque aliis uti potest conditionibus. Ergo et formulas, quas dogma appel­lamus, vicissitudini eidem subesse oportet, ac propterea varietati esse obnoxias. Ita vero ad intimam evolutionem dogmatis expeditum est iter. — Sophismatum profecto coacer­vatio infinita, quae religionem omnem pessumdat ac delet! Evolvi tamen ac mutari dogma non posse solum sed oportere, et modernistáé ipsi perfracte affirmant, et ex eorum sententiis aperte consequitur. — Nam inter praecipua doctri­nae capita hoc illi habent, quod ab immanentiae vitalis prin­cipio deducunt: formulas religiosas, ut religiosae reapse sint nec solum intellectus commentationes, vitaiesesse debere vitamque ipsam vivere sensus religiosi. Quod non ita intelligendum est, quasi hae formulae, praesertim si mere imaginativae, sint pro ipso religioso sensu inventae; nihil enim refert admodum earum originis, ut etiam numeri vel qualitatis: sed ita, ut eas religiosus sensus, mutatione aliqua, si opus est, adhibita, vita­liter sibi adiungat. Scilicet, ut aliis dicamus, necesse est ut for­mula primitiva acceptetur a corde ab eoque sanciatur; itemque sub cordis ductu sit labor, quo secundariae formulae pro­gignuntur. Hinc accidit quod debeant hae formulae, ut vitales sint, ad fidem pariter et ad credentem accommodatae esse ac manere. Quamobrem, si quavis ex causa huiusmodi accommo­datio cesset, amittunt illae primigenias notiones ac mutari indigent. — Haec porro formularum dogmaticarum cum sit vis ac fortuna instabilis, mirum non est illas modernistis tanto esse ludibrio ac despectui; qui nihil e contra loquuntur atque extollunt nisi religiosum sensum vitamque religiosam.

Next

/
Thumbnails
Contents