Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

interno, qui est conscientia. Alterutrum ubi attigerint, ultra quo procedant non habent: hos enim praeter fines adest incognoscibile. Coram hoc incognoscibili, sive illud sit extra hominem ultraque aspectabilem naturam rerum, sive intus in snbconscientia lateat, indigentia divini in animo ad religio­nem prono, nullo, secundum fideismi scita, praevertente mentis indicio, peculiarem quemdam commovet sensum: hic vero divinam ipsam realilatem, tum tamquam obiectum tum tam­quam sui caussam intimam, in se implicatam habet atque hominem quodammodo cum Deo coniungit. Est porro hic sensus quem modernistáé fidei nomine appellant, estque illis religionis initium. Sed non hic philosophandi, seu rectius delirandi, finis. In ciusmodi enim sensu modernistáé non fidem tantum repe­­riunt; sed, cum fide inque ipsa fide, prout illam intel­­ligunt, revelationi locum esse affirmant. Enimvero ecquid amplius ad revelationem quis postulet? An non revelationem dicemus, aut saltem revelationis exordium, sensum illum religiosum in conscientia apparentem; quin et Deum ipsum, etsi confusius, sese, in eodem religioso sensu, animis mani­festantem? Subdunt vero: cum fidei Deus obiectum sit aeque et caussa, revelatio illa et de Deo pariter et a Deo est; habet Deum videlicet revelantem simul ac revelatum. Hinc autem, Venerabiles Fratres, affirmatio illa modernistarum per­absurda. qua religio quaelibet, pro diverso adspectu. naturalis una ac supernaturalis dicenda est. Hinc conscientiae ac reve­lationis promiscua significatio. Hinc lex, qua conscientia reli­giosa ut regula universalis traditur, cum revelatione penitus aequanda, cui subesse omnes oporteat, supremam etiam in

Next

/
Thumbnails
Contents