Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

omnem arborem sic propagare pergunt, ut catholicae veri­tatis nulla sit pars unde manus abstineant, nulla quam cor­rumpere non elaborent. Porro, mille nocendi artes dum adbibent, nihil illis callidius nihil insidiosius: nam et rati on a­­listam et catholicum promiscue agunt, idque adeo simula­tissime, ut incautum quemque facile in errorem pertrahant; cumque temeritate maxime valeant, nullum est consecu­tionum genus quod horreant aut non obfirmate secureque obtrudant. Accedit praeterea in illis, aptissime ad fallendos animos, genus vitae cum maxime actuosum, assidua ac vehe­mens ad omnem eruditionem occupatio, moribus plerumque austeris quaesita laus. Demum, quod fere medicinae fiduciam tollit, disciplinis ipsi suis sic animo sunt comparati, ut domi­nationem omnem spernant nullaque recipiant frena; et freti mendaci quadam conscientia animi, nituntur veritatis studio tribuere quod uni reapse superbiae ac pervicaciae tribuen­dum est. — Equidem speravimus huiusmodi quandoque homi­nes ad meliora revocare: quo in genere suavitate primum tamquam cum filiis, tum vero severitate, demum, quanquam inviti, animadversione publica usi sumus. Nostis tamen, Vene­rabiles Fratres, quam haec fecerimus inaniter: cervicem, ad horam deflexam, mox extulerunt superbius. lam si illorum solummodo res ageretur, dissimulare forsitan possemus: sed catholici nominis e contra securitas agitur. Quapropter silen­tium, quod habere diutius piaculum foret, intercipere necesse est; ut personatos male homines, quales reapse sunt, uni­versae Ecclesiae demonstremus. Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) callidissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine

Next

/
Thumbnails
Contents