Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES fTjr^ascendi dominici gregis mandatum Nobis divinitus offi- P.fesl cium id munus in primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, repu­diatis profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae. Quae quidem supremi providentia pastoris nullo plane non tempore catholico agmini necessaria fuit: etenim, auctore humani generis hoste, nunquam defuere viri loquentes perversa vaniloqui et seductores 2. errantes et in errorem mittentes 3. Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum fatendum est; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem Ecclesiae vim elidere, ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur. Quare silere Nobis diutius haud 1 Act. xx, 30. SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 2 Tit. i, 10. 3 II. Tim. in, 13. PIVS PP. X VENERABILES FRATRES

Next

/
Thumbnails
Contents