Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
Szentséges Atyánk-, X. Pius Pápának f. évi szeptember hó 8-án a modernisták tanairól kiadott nagyfontosságu körlevelét, mint az a vatikáni sajtó nyomásában megjelent, a legfőbb tanító éber gondoskodása iránt tartozó hála és mély hódolat érzelmeivel jelen körlevelemhez csatolva ./■ a. küldöm meg Kedveltségieknek és főpásztori szeretettel hivom fel Nt. Papjaimat, hogy e remekművet minél behatóbban tanulmányozzák s az abban kifejtett elveket működésükben és tanítói hivatalukban a legpontosabban valóra váltsák. PIUS PP. X. MOTU PROPRIO. Praestantia Scripturae Sacrae enarrata, eiusque commendato studio, Litteris Encyclicis Providentissimus Deus, datis XIV. Calendas Decembres a. MDCCCLXXXXIII, Leo XIII. Noster immortalis memoriae Decessor, leges descripsit, quibus Sacrorum Bibliorum studia ratione proba regerentur; Librisque divinis contra errores calumniasque Rationalistarum assertis, simul et ab opinionibus vindicavit falsae doctrinae, quae critica sublimior audit; quas quidem opiniones nihil esse aliud palam est, nisi Rationalismi commenta, quemadmodum sapientissime scribebat Pontifex, e philologia et finitimis disciplinis detorta. Ingravescenti autem in dies periculo prospecturus, quod inconsultarum deviarumque sententiarum propagatione parabatur, Litteris Apostolicis Vigilantiae studiique memores, tertio Calendas Novembres a. MDCCCCII. datis, Decessor idem Noster Pontificale Consilium ceu Commissionem de re Biblica condidit, aliquot doctrina et prudentia claros S. R. E. Cardinales complexam, quibus, Consultorum nomine, complures e sacro ordine, adiecti sunt viri, e doctis scientia theologiae Bibliorumque Sacrorum delecti, natione varii, studiorum exegeticorum methodo atque opinamentis dissimiles. Scilicet id commodum Pontifex, aptissimum studiis et aetati, animo spectabat, fieri in Consilio locum sententiis quibusvis libertate omnimoda proponendis, expendendis disceptandisque ; neque ante, secundum eas Litteras, certa aliqua in sententia debere Purpuratos Patres consistere, quam quum cognita prius et in utramque partem examinata rerum argumenta forent, nihilque esset posthabitum, quod posset clarissimo collocare in lumine verum sincerumque propositarum de re Bihlica quaestionum statum : hoc demum emenso cursu, debere sententias Pontifici Summo subiici probandas ac deinde pervulgari. Post diuturna rerum iudicia sonsultationesque diligentissimas, quaedam feliciter a Pontificio de re Biblica Consilio emissae sententiae sunt provehendis germane biblicis studiis, iisdemque certa norma dirigendis perutiles. At vero minime deesse conspicimus qui, plus nimio ad opiniones methodosque proni perniciosis novitatibus XII. 4457. sz. Őszentsége X. Pápa körlevele »De modernistarum doctrinis.« 4458. SZ. De censuris et poenis in eos, qui praescripta adversus modernistarum errores neglexerint.