Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
lendum. Equidem protestantiuni error primus hac via gradum iecit; sequitur modernistarum error; proxime atheismus ingredietur. * Ad penitiorem modernismi notitiam, et ad tanti vulneris remedia aptius quaerenda, hivat nunc. Venerabiles Fratres, causas aliquantum scrutari unde sit ortum aut nutritum malum. — Proximam continentemque causam in errore mentis esse ponendam, dubitationem non habet. Remotas vero binas agnoscimus, curiositatem et superbiam. — Curiositas, ni sapienter cohibeatur, sufficit per se una ad quoscumque explicandos errores. Unde Gregorius XVI decessor Noster i ure scribebat l: Lugendum valde est quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat, atque contra Apostoli monitum nitatur plus supere 'quam oporteat supere, sibique nimium praefidens, veritatem quaerendam autumet extrec catholicam Ecclesiam, in equa absque vel levissimo erroris cocno ipsa invenitur. — Sed longe maiorem ad obcaecandum animum et in errorem inducendum cohibet efficientiam superbia: quae in modernismi doctrina quasi in domicilio collocata, ex ea undequaque alimenta concipit, omnesque induit aspectus. Superbia enim sibi audacius praefidunt, ut tamquam universorum normam se ipsi habeant ac proponant. Superbia vanissime gloriantur quasi uni sapientiam possideant, dicuntque elati atque inflati: Non sumus sicut ceteri homines: et ne cum ceteris comparentur, nova quaeque etsi absurdissima amplectuntur et somniant. Superbia Ep. Encycl., « Singulari Nos » 7 kal. iul. 1834. I