Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

41 singulos, qui singulis aetatibus ad libros sacros amplificandos admorint manum. — Haec autem ut confirment, criticen, quam textmlem nominant, adiutricem appellant; nitunturque persuadere boc vel illud factum aut dictum non suo esse loco, aliasque eiusmodi rationes proferunt. Diceres profecto eos narrationum aut sermonum quosdam quasi typos prae­stituisse sibi, unde certissime iudicent quid suo quid alieno stet loco. — Hac via qui apti esse queant ad decernendum, aestimet qui volet. Verumtamen qui eos audiat de suis exer­citationibus circa sacros libros affirmantes, unde tot ibi incon­grue notata datum est deprehendere, credet fere nullum ante ipsos hominum eosdem libros volutasse, neque hos infinitam propemodum Doctorum multitudinem quaquaversus rimatam esse, ingenio plane et eruditione et sanctitudine vitae longe illis praestantiorem. Qui equidem Doctores sapientissimi tan­tum abfuit ut Scripturas sacras ulla ex parte reprehende­rent, ut immo, quo illas scrutabantur penitius, eo maiores divino Numini agerent gratias, quod ita cum hominibus loqui dignatum esset. Sed heu! non iis adiumentis Doctores nostri in sacros libros incubuerunt, quibus modernistáé! scilicet magistram et duceni non habuere philosophiam, quae initia duceret a negatione Dei, nec se ipsi indicandi normam sibi delegerunt. — Iam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philoso­phus; illum historicus excipit; pone ex ordine legunt critice tum interna tum textualis. Et quia primae causae hoc com­petit ut virtutem suam cum sequentibus communicet; evi­dens fit. criticen eiusmodi non quampiam esse criticen, sed vocari i ure cignosticam, immanentistnm, evolutio nistam: atque

Next

/
Thumbnails
Contents