Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

38 ipsi fuissent acturi, id omne in Christum transferunt. — Sic igitur, ut concludamus, a priori et ex quibusdam phi­losophiae principiis, quam tenent quidem sed ignorare asse­runt, in reali, quam vocant, historia Christum Deum non esse affirmant nec quidquam divini egisse; ut hominem vero ea tantum patrasse aut dixisse, quae ipsi, ad illius se tem­pora referentes, patrandi aut dicendi ius tribuunt. Ut autem historia ab philosophia, sic critice ab historia suas accipit conclusiones. Criticus namque, indicia sequutus ab historico praebita, monumenta partitur bifariam. Quidquid post dictam triplicem obtruncationem superat, reali historiae assignat; cetera ad fidei historiam seu internam ablegat. Has enim binas historias accurate distinguunt; et historiam fidei, quod bene notatum volumus , historiae reali ut reális est opponunt. Hinc, ut iam diximus, geminus Christus; reális alter, alter qui nunquam reapse fuit sed ad fidem pertinet; alter qui certo loco certaque vixit aetate, alter qui solum­modo in piis commentationibus fidei reperitur: eiusmodi, exempli causa, est Christus, quem Ioannis evangélium exhi­bet; quod utique, aiunt, totum quantum est commentatio est. Verum non his philosophiae in historiam dominatus absolvitur. Monumentis, ut diximus, bifariam distributis, adest iterum philosophus cum suo dogmate vitalis immanentiae; atque omnia edicit, quae sunt in ecclesiae historia, per vitalem emanationem'£sse explicanda. Atqui vitalis cuiuscumque ema­nationis aut caussa aut conditio est in necessitate seu indi­gentia quapiam ponenda: ergo et factum post necessitatem concipi oportet, et illud historice huic esse posterius. — Quid tum historicus? Monumenta iterum, sive quae in libris

Next

/
Thumbnails
Contents