Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

— 28 — aliquando autumet. Constrictus vi atque inclusus, fortior se profundet, Ecclesia pariter ac religione deleta. — Haec omnia modernistáé ratiocinantur: qui propterea toti sunt in indagandis viis ad auctoritatem Ecclesiae cum creden­tium libertate componendam. Sed enim non intra domesticos tantum parietes habet Ecclesia, quibuscum amice cohaerere illam oporteat; habet et extra. Non una namque ipsa occupat mundum; occupant aeque consociationes aliae, quibuscum commercium et usus necessario intercedat. Quae iura igitur, quae sint Ecclesiae officia cum civilibus consociationibus determinandum est etiam, nec aliter determinandum nisi ex ipsius Ecclesiae natura, qualem nimirum modernistáé nobis descripsere. — In hoc autem eisdem plane regulis utuntur, quae supra pro scientia atque tide sunt allatae. Ibi de obtectis sermo erat, lieic de finibus. Sicut igitur ratione obiedi fidem ac scientiam extraneas ah invicem vidimus: sic Status et Ecclesia alter ab altera extranea sunt ob fines quos persequuntur, temporalem ille, haec spiritualem. Licuit profecto alias temporale spirituali subiici; licuit de mixtis quaestionibus sermonem interseri, in quibus Ecclesia ut domina ac regina intererat, quia nempe Ecclesia a Deo, sine medio, ut ordinis supernaturalis est auctor, instituta ferebatur. Sed inm haec a philosophis atque historicis respuuntur. Status erem ab Ecclesia dissociandus, sicut etiam catholicus a cive. O Quamobrem catholicus quilibet, quia etiam civis, ius atque officium habet, Ecclesiae auctoritate neglecta, eius optatis, consiliis praeceptisque posthabitis, spretis innuo reprehensio­nibus, ea persequendi quae civitatis utilitati conducere arbi­

Next

/
Thumbnails
Contents