Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

2G — futuris materiam sumere, prout videlicet qui credit vel exacta rursus per recordationem in modum praesentium vivit, vel futura per praeoccupationem. Id autem explicat quomodo historici quoque et apocalyptici in libris sacris censeri queant. — Sic igitur in hisce libris Deus quidem loquitur per cre­dentem; sed. uti fert theologia modernistarum. per imma­nentium solummodo et permanentium vitalem. — Quaeremus, quid tum de inspiratione? Haec, respondent, ab impulsione illa, nisi forte vehementia, nequaquam secernitur, qua credens ad fidem suam verbo scriptove aperiendam adigitur. Simile quid habemus in poetica inspiratione; quare quidam aiebat: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo. Hoc modo Deus initium dici debet inspirationis sacrorum librorum. — De qua praeterea inspiratione modernistáé addunt, nihil omnino esse in sacris libris quod illa careat. Quod quum affirmant, magis eos crederes orthodoxos quam recentiores alios, qui inspi­rationem aliquantum coangustant, ut, exempli causa, quum tacitas sic dictas citationes invehunt. Sed haec illi verbo tenus ac simulate. Nam si Biblia ex agnostieismi praeceptis iudi­­camus, humanum scilicet opus, ab hominibus pro hominibus exaratum, licet ius theologo detur ea per immanentium divina praedicandi; qui demum inspiratio coarctari possit? Gene­ralem utique modernistáé sacrorum librorum inspirationem asseverant: catholico tamen sensu nullam admittunt. Largiorem dicendi segetem offerunt, quae modernistarum schola de Ecclesia imaginatur. — Ponunt initio eam ex duplici necessitate oriri, una in credente quovis, in eo prae­sertim qui primigeniam ac singularem aliquam sit nactus experientiam, ut fidem suam cum aliis communicet; altera,

Next

/
Thumbnails
Contents