Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

22 opus: sed paucis absolvendum. — Agitur nimirum de con­cilianda fide cum scientia, idque non aliter quam una alteri subiectä. Eo in genere modernista theologus eisdem utitur principiis, quae usui philosopho esse vidimus, iliaque ad cre­dentem aptat: principia inquimus immanentiae et symbolismi. Sic autem rem expeditissime perficit. Traditur a philosopho principium fidei esse immanens; a credente additur hoc princi­pium Deum esse: concludit ipse Deus ergo est immanens in homine. Hinc immanentia theologica. Iterum: philosopho cer­tum est repraesentationes ohiedi fidei esse tantum symbolicas; credenti pariter certum est fidei obiectum esse Deum in se: theologus igitur colligit: repraesentationes divinae realitatis esse symbolicas. Hinc Symbolismus theologicus. — Errores pro­fecto maximi: quorum uterque quam sit perniciosus, conse­quentiis inspectis patebit. — Nam, ut de symbolismo statim dicamus, cum symbola talia sint respectu obiecti, respectu autem credentis sint instrumenta; cavendum primum, inquiunt, credenti, ne ipsi formulae ut formula est plus nimio inhae­reat. sed illa utendum unice ut absolutae adhaerescat veritati 7 5 quam formula retegit simul ac tegit nititurque exprimere quin unquam assequatur. Addunt praeterea, formulas eius­­modi esse a credente adhibendas quatenus ipsum iuverint; ad commodum enim datae sunt non ad impedimentum: inco­lumi utique honore qui. ex sociali respectu, debetur formulis, quas publicum magisterium aptas ad communem conscien­tiam exprimendam iudiearit, quamdiu scilicet idem magiste­rium secus quidpiam non edixerit. — De immanentia alitem quid reapse modernistáé sentiant, difficile est indicare; non enim eadem omnium opinio. Sunt qui in eo collocant, quod

Next

/
Thumbnails
Contents