Püspöki körlevelek 1906 (Szombathely, 1907)

peccaturos : quo sincero animi proposito, fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expediant. 4. Cum vero Sacramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, maiorem tamen producant effectum quo maiores dispositiones in iis susci­piendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem prae­paratio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia. 5. Ut frequens et quotidiana Communio maiori prudentia fiat uberiorique me­rito augeatur, oportet ut Confessarii consilium intercedat. Caveant tamen Confessarii ne a frequenti seu quotidiana Communiore quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. 6. Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtu­tibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vel firmius sumenti donari idcirco Parochi, Confessarii et concionatores, iuxta probatam Catechismi Romani doctrinam (Part. II, cap. 4, n. 60), Christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur. 7. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cuiusvis generis promoveatur ; pro quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum diei 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum Seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christiantis omne genus ephebeis. 8. Si quae sint Instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis, Communiones aliquibus diebus affixae et in iis iussae reperiantur, hae normae tamquam mere directivae non tamquam praeceptivae putandae sunt. Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit, iuxta normas superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utriusque sexus Religiosi huius decreti dis­positiones rite cognoscere queant, singularum domorum moderatores curabunt, ut illud quotannis vernacula lingua in communi legatur intra Octavam festivitatis Corporis Christi. 9. Denique post promulgatum hoc Decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputatione circa dispositiones ad frequentem et quotidianam com­­unionem abstineant. Relatis autem his omnibus ad SSmum I). N. Pium PP. X per infrascriptum S. C. Secretarium in audientia diei 17 mensis Decembris 1905, Sanctitas Sua hoc Emorum Patrum decretum ratum habuit, confirmavit atque edi iussit, contrariis qui­buscumque minime obstantibus. Mandavit insuper ut mittatur ad omnes locorum Or­dinarios et Praelatos Regulares, ad hoc ut illud cum suis Seminariis, Parochis, Insti­tutis religiosis et sacerdotibus respective communicent, et de exeeutione eorum quae in eo statuta sunt, S. Sedem edoceant in suis relationibus de dioecesis seu instituti statu. Datum Romae, die 20 Decembris 1905. f VINCENTIUS Card. Ep. Praesenest., praefectus. L. f S. Caietanus De Lai, secretarius.

Next

/
Thumbnails
Contents