Püspöki körlevelek 1904 (Szombathely, 1905)

— 6 pro maiori fidelium commodo edi typis posse non solum latina lingua vel italica, sed alio quocumque idiomate, ita tamen ut pro quolibet elencho, qui ubicumque, et quovis idiomate edatur, adsit approhatio S. Congregationis Indulgentiarum. Non obstantibus quolibet decreto constitutione, aut dispositione in contrarium etiamsi speciali mentione dignis. — Datum Romae ex Secretaria S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae die 28 Augusti 1903. L. f S. A. Card. Tripepi, Prae­fectus. Pro R. P. I). Franc. Archiep. Amiden., Secr.: losephus M. Can. (JoselJi, Subst. 922. SZ. Dubia circa secundam emissionem votorum solemnium a monialibus. Beatissime Pater! S. Congregationis EE. et RR. decreto Perpensis temporum adimetis, dato 3 Maii 1902, praescriptum est, ut in sanctimonialium monasteriis, in quibus emittuntur vota solemnia, his praemittantur a novitiis simplicia quoque vota; porro eiusdem S. Congregationis responso dato in una Bononiensi die 28 Iulii 1902 resolvitur: Ritum seu caeremoniale, in unoquoque monasterio receptum, adhibendum esse in emittenda prima professione, pro qua consuetae formulae suppressis, si adsint, verbis solemnitatem (votorum) exprimentibus, adiiciatur novitiam nuncupare vota sim­plicia, iuxta decretum a S. Congr. EE. et-RR. die 3 Maii igo2. editum: professionem autem secundam emitti posse privatim in choro seu oratorio interiore coram commu­nitate in manus Superiorissae, praevia approbatione Ordinarii seu Praelati regularis quoad monasteria exempta. Sancitis igitur: in prima simplicium votorum professione ritum receptum, suppressis solum verbis solemnitatem votorum exprimentibus, esse ad­hibendum, atque secundam solemnium votorum professionem posse emitti privatim, haec dubitatio mihi movetur : 1. Sitne Ordinarii vel, quoad monasteria exemta, Praelati regularis, audito Supe­riorissae voto, decernere ut secunda quoque professio publice fiat coram Ordinario vel Ordinarii commissavio ? 2. Q.uod caeremoniale sit adhibendum in secunda professione, si privatim coram Superiorissa fit, quodque adhibendum, si publice fit coram Ordinario eiusve commissario? 3. Utrum et quo modo in casu posteriori manendum in actionibus symbolicis: benedictione ac traditione veli, annuli, coronae, quae hucusque in ritu solemnis profes­sionis adhibebantur, et ad mentem decreti Perpensis temporum adimetis, posthac iam in prima votorum simplicium professione in usu erunt? Quas dubitationes resolvendas humillime proponens ad pedes Sanctitatis Vestrae emorior. — Hum. Ilius, dev. mus servus filius Leo Card, de Skrbenszky, Archiep. Prägen. Sacra Congregatio Emmorum ac Rmmorum S. R. E. Cardinalium, negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita, propositis dubiis respondendum censuit prout respondent: Ad I. Affirmative, dummodo Superiorissa et Communitas postulent, ut professio, de qua agitur, publice fiat. Ad II. In utroque casu secundae professionis requiritur tantummodo, ut Professa proferat formulam professionis adhibil is verbis solemnitatem votorum exprimentibus. Ad III. Provisum in 2. — Romae, 15 Ianuarii 1903. — 1). Card. Ferrata, Praef. 923. sz. De compe­tentia quoac causas ma­trimoniales. Ordinarius Colonien. ad pedes S. V. humiliter provolutus sequentia dubia eno­danda proponit : 1 I. Num in omnibus causis matrimonialibus, in quibus de validitate matrimonii agitur, praeter forum domicilii mariti, etiam forum contractus et forum connexionis sive continentiae tamquam sufficiens sit habendum ; et quatenus affirmative ; II. Num aliquis ordo sit servandus, ita ut prae ceteris Ordinariis, quibus ratione contractus vel continentiae procedere fas sit, is Episcopus sit competens et processum instruere debeat, in cuius dioecesi maritus domicilium habeat.

Next

/
Thumbnails
Contents