Püspöki körlevelek 1903 (Szombathely, 1904)

1 3 — Eme ac Rme Princeps, Dne Obme. Dubiis a Rrao Dno Mylasen. Episcopo, Eminentiae Tuae Auxiliari et Vicario Generali, circa mixta connubia Aplicae Sedi nuper propositis, videlicet: 1. Utrum matrimonia mixta coram civili magistratu contracta et nullo haereti­corum ritu lustrata pro validis in Hungária habenda sint: et siquidem affirmative, 2. utrum proles ex similibus matrimoniis ortum ducentes pro legitimis censendae sint, at­que libro parochiali baptisatorum, qua tales scribendae. Suprema Congregatio S. R. et U. Inquisitionis, fer IV. die 18 labentis mensis Augusti, ad utrumque respondit affirmative, additis in libro parochiali notitiis de perso­nis parentum deque forma matrimonii illorum. Jam vero S. Congregatio ea, quae se­quuntur in rem notanda esse censuit, et Curiae Strigoniensi significanda: 1. Nihil momenti habet in matrimonii celebratione haeretici ministri adsistentia, quem Catholica Ecclesia prorsus excludit, quippe quum hi, qui eis operam exquirunt et admittunt, eo ipso haeresim istiusque ministros, qua tales, favore et honore prosequentur, aliud exinde patrent peccatum, cum ipsis communicando in divinis et excommunicatio­nem incurrant, prout S. eadem Congregatio declaravit, decreto dato fer. IV. die 11. Maji 1892. 2. Illud igitur admonitos esse S. Congregatio vult, quotquot per Hungáriám fide­les, nullo demum fundamento innixi, contrariam sententiam tenere videntur; insuper foveri iubet Christiani populi hotrorem erga civile tantum foedus, simulque populum do­ceri, ex Apostolica dispensatione, matrimonia coram publico magistratu in Hungária valide contrahi, quum clandestinitatis impedimentum tam pro haereticis, quam inter catholicum et acatholicum ab Ecclesia demptum fuerit. 3. Quod vero huiusmodi clandestina conjugia valida sint, quamvis absque legitima venia, vel quod etiam deterius esset, praeter iustas cautelas aut contra interpositas spon­siones ineantur, non idcirco tamquam honesta habenda sunt; imo ea procul dubio illi­cita facit etiam negligentia rituum ab Innocentio Papa III., et in ipso capite „Tametsi“ Tridentinae Synodi praescriptorum. 4. Notitiae circa parentum personas et matrimonii formam librorum parochialium adnotamentis idcirco inscribi mandatur, quia necessariae sunt ad effectus canonicos, qui prolem respiciunt ab haereticis coniugibus ortam. Haec omnia a summo Pontifice rite probata, Eminentiae Tuae per me nuncianda erant; Tuasque manus humillime deosculatus, venerationis meae sensa iterum testor ex animo Datum Romae, e Secretaria Status 31 Augusti 1897. M. Card Rampolla, m. p. Emo ac Rmo Dno Claudio Card. Vaszary Archiepiscpo Strigoniensi Strigonium. A magyarországi latin- és görög szertartásu rom. kath. tanítók segély-aiapja közép­ponti bizottságának 1903. évi augusztus hó 25-én Budapesten tartott XIX. közgyűlé­séről szóló jegyzőkönyv kivonata. A gyűlést az egyetemi templomban 9 órakor tartott szent mise előzte meg, amelyen a bizottság tagjai testületileg vettek részt. Dr. Walter Gyula elnök meleg hangú beszéddel nyitotta meg a gyűlést. 3043. sz. Dubia circa matrimonia mixta. 3044. sz. Magyarországi latin és görög szert. róm. kath. Tanítók Segélyalapja Bizottságának közgyűléséről felvett jegyző­könyv közöltetik. 1

Next

/
Thumbnails
Contents